La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 691


ideo velociores erunt, qui persequentur vos.
17Mille homines a facie terroris unius: et a
facie terroris quinque fugietis, donec relin-
quamini quasi malus navis in vertice mon-
tis, et quasi signum super collem. 18Propte-
rea exspectat Dominus ut misereatur vestri:
et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus
iudicii Dominus: beati omnes qui expe-
ctant eum. 19Populus enim Sion habitabit
in Ierusalem: plorans nequaquam plorabis,
miserans miserebitur tui: ad vocem clamo-
ris tui statim ut audierit, respondebit tibi.
20Et dabit vobis Dominus panem arctum,
et aquam brevem: et non faciet avolare a
te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui
videntes praeceptorem tuum. 21Et aures tuae
audient verbum post tergum monentis:
Haec est via: ambulate in ea: et non decli-
netis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
22Et contaminabis laminas sculptilium ar-
genti tui, et vestimentum conflatilis auri tui,
et disperges ea sicut immunditiam men-
struatae. Egredere, dices ei: 23Et dabitur plu-
via semini tuo, ubicumque seminaveris in
terra: et panis frugum terrae erit uberrimus,
et pinguis: pascetur in possessione tua in
die illo agnus spatiose: 24et tauri tui, et pul-
li asinorum, qui operantur terram, commi-
stum migma comedent sicut in area ven-
tilatum est. 25Et erunt super omnem mon-
tem excelsum, et super omnem collem ele-
vatum rivi currentium aquarum in die in-
terfectionis multorum, cum ceciderint tur-
res: 26et erit lux lunae sicut lux solis, et lux
solis erit septempliciter sicut lux septem
dierum, in die qua alligaverit Dominus vul-
nus populi sui, et percussuram plagae eius
sanaverit. 27Ecce nomen Domini venit de
longinquo, ardens furor eius, et gravis ad
portandum: labia eius repleta sunt indi-
gnatione, et lingua eius quasi ignis devo-
rans. 28Spiritus eius velut torrens inundans
usque ad medium colli, ad perdendas gen-
tes in nihilum, et frenum erroris quod erat
in maxillis populorum. 29Canticum erit
vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis,
et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia,
ut intret in montem Domini ad fortem Is-
rael. 30Et auditam faciet Dominus gloriam
vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet
in comminatione furoris, et flamma ignis
devorantis: allidet in turbine, et in lapide
grandinis. 31A voce enim Domini pavebit
Assur virga percussus. 32Et erit transitus vir-
gae fundatus, quam requiescere faciet Do-
minus super eum in tympanis et citharis:
et in bellis praecipuis expugnabit eos. 33Prae-
parata est enim ab heri Topheth, a rege
praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimen-
ta eius, ignis et ligna multa: flatus Domini
sicut torrens sulphuris succendens eam.

Cap. XXXI

1Vae qui descendunt in Aegyptum ad
auxilium, in equis sperantes, et haben-
tes fiduciam super quadrigis, quia multae
sunt: et super equitibus, quia praevalidi ni-
mis: et non sunt confisi super sanctum Is-
rael, et Dominum non requisierunt. 2Ipse
autem sapiens adduxit malum, et verba sua
non abstulit: et consurget contra domum
pessimorum, et contra auxilium operantium
iniquitatem. 3Aegyptus, homo, et non Deus:
et equi eorum, caro, et non spiritus: et Do-
minus inclinabit manum suam, et corruet
auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium,
simulque omnes consumentur. 4Quia haec
dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat
leo et catulus leonis super praedam suam,
et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a
voce eorum non formidabit, et a multitu-
dine eorum non pavebit: sic descendet Do-
minus exercituum ut praelietur super mon-
tem Sion et super collem eius. 5Sicut aves
volantes, sic proteget Dominus exercituum
Ierusalem, protegens et liberans, transiens
et salvans. 6Convertimini, sicut in profun-
dum recesseratis, filii Israel. 7In die enim
illa abiiciet vir idola argenti sui, et idola
auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae
in peccatum. 8Et cadet Assur in gladio non
viri, et gladius non hominis vorabit eum,
et fugiet non a facie gladii: et iuvenes eius
vectigales erunt: 9et fortitudo eius a terro-


pagina successiva »