La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 692


re transibit, et pavebunt fugientes princi-
pes eius: dixit Dominus: cuius ignis est
in Sion, et caminus eius in Ierusalem.

Cap. XXXII

1Ecce in iustitia regnabit rex, et princi-
pes in iudicio praeerunt. 2Et erit vir si-
cut qui absconditur a vento, et celat se a
tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et
umbra petrae prominentis in terra deserta.
3Non caligabunt oculi videntium, et aures
audientium diligenter auscultabunt. 4Et
cor stultorum intelliget scientiam, et lin-
gua balborum velociter loquetur et pla-
ne. 5Non vocabitur ultra is, qui insipiens
est, princeps, neque fraudulentus appella-
bitur maior: 6stultus enim fatua loquetur,
et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat
simulationem, et loquatur ad Dominum
fraudulenter, et vacuam faciat animam esu-
rientis, et potum sitienti auferat. 7Fraudu-
lenti vasa pessima sunt: ipse enim cogita-
tiones concinnavit ad perdendos mites in
sermone mendacii, cum loqueretur pauper
iudicium. 8Princeps vero ea quae digna sunt
principe cogitabit, et ipse super duces sta-
bit. 9Mulieres opulentae surgite, et audite
vocem meam: filiae confidentes, percipite
auribus eloquium meum. 10Post dies enim,
et annum, vos conturbabimini confidentes:
consummata est enim vindemia, collectio
ultra non veniet. 11Obstupescite opulentae,
conturbamini, confidentes: exuite vos, et
confundimini, accingite lumbos vestros.
12Super ubera plangite, super regione desi-
derabili, super vinea fertili. 13Super humum
populi mei spinae et vepres ascendent:
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exultantis? 14Domus enim dimis-
sa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et
palpatio factae sunt super speluncas usque
in aeternum. Gaudium onagrorum pascua
gregum, 15donec effundatur super nos spi-
ritus de excelso: et erit desertum in char-
mel, et charmel in saltum reputabitur. 16Et
habitabit in solitudine iudicium, et iustitia
in charmel sedebit. 17Et erit opus iustitiae
pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas
usque in sempiternum. 18Et sedebit popu-
lus meus in pulchritudine pacis, et in ta-
bernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
19Grando autem in descensione saltus, et
humilitate humiliabitur civitas. 20Beati, qui
seminatis super omnes aquas, immittentes
pedem bovis et asini.

Cap. XXXIII

1Vae qui praedaris, nonne et ipse prae-
daberis? Et qui spernis, nonne et ipse
sperneris? Cum consummaveris depraedatio-
nem, depraedaberis: cum fatigatus desieris
contemnere, contemneris. 2Domine mise-
rere nostri, te enim exspectavimus: esto bra-
chium nostrum in mane, et salus nostra in
tempore tribulationis. 3A voce angeli fu-
gerunt populi, et ab exaltatione tua disper-
sae sunt gentes. 4Et congregabuntur spolia
vestra sicut colligitur bruchus, velut cum
fossae plenae fuerint de eo. 5Magnificatus
est Dominus, quoniam habitavit in excelso:
implevit Sion iudicio et iustitia. 6Et erit
fides in temporibus tuis: divitiae salutis sa-
pientia et scientia: timor Domini ipse est
thesaurus eius. 7Ecce videntes clamabunt
foris: angeli pacis amare flebunt. 8Dissi-
patae sunt viae, cessavit transiens per semi-
tam: irritum factum est pactum, proiecit
civitates, non reputavit homines. 9Luxit,
et elanguit terra: confusus est Libanus, et
obsorduit, et factus est Saron sicut deser-
tum, et concussa est Basan, et Carmelus.
10Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc
exaltabor, nunc sublevabor. 11Concipietis
ardorem, parietis stipulam: spiritus vester
ut ignis vorabit vos. 12Et erunt populi quasi
de incendio cinis, spinae congregatae igni
comburentur. 13Audite qui longe estis, quae
fecerim: et cognoscite vicini fortitudinem
meam. 14Conterriti sunt in Sion peccato-
res: possedit tremor hypocritas. Quis po-
terit habitare de vobis cum igne devoran-
te? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus
sempiternis? 15Qui ambulat in iustitiis, et
loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam


pagina successiva »