
quem cum dederint scienti litteras, dicent:
Lege istum: et respondebit: Non possum,
signatus est enim. 12Et dabitur liber nescienti
litteras, diceturque ei: Lege: et respondebit:
Nescio litteras. 13Et dixit Dominus: Eo
quod appropinquat populus iste ore suo, et
labiis suis glorificat me, cor autem eius lon-
ge est a me, et timuerunt me mandato ho-
minum et doctrinis, 14ideo ecce ego addam
ut admirationem faciam populo huic mi-
raculo grandi et stupendo: peribit enim
sapientia a sapientibus eius, et intellectus
prudentium eius abscondetur. 15Vae qui pro-
fundi estis corde, ut a Domino abscondatis
consilium: quorum sunt in tenebris opera,
et dicunt: Quis videt nos, et quis novit
nos? 16Perversa est haec vestra cogitatio:
quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat
opus factori suo: Non fecisti me: et figmen-
tum dicat fictori suo: Non intelligis. 17Non-
ne adhuc in modico et in brevi converte-
tur Libanus in carmel, et carmel in sal-
tum reputabitur? 18Et audient in die illa
surdi verba libri, et de tenebris et caligine
oculi caecorum videbunt. 19Et addent mites
in Domino laetitiam, et pauperes homines
in Sancto Israel exsultabunt: 20quoniam de-
fecit qui praevalebat, consummatus est il-
lusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant
super iniquitatem, 21qui peccare faciebant
homines in verbo, et arguentem in porta
supplantabant, et declinaverunt frustra a
iusto. 22Propter hoc, haec dicit Dominus ad
domum Iacob, qui redemit Abraham: Non
modo confundetur Iacob, nec modo vultus
eius erubescet: 23sed cum viderit filios suos,
opera manuum mearum in medio sui san-
ctificantes nomen meum, et sanctificabunt
sanctum Iacob, et Deum Israel praedica-
bunt: 24et scient errantes spiritu intellectum,
et mussitatores discent legem.
Cap. XXX
1Vae filii desertores, dicit Dominus, ut
faceretis consilium, et non ex me: et
ordiremini telam, et non per spiritum meum,
ut adderetis peccatum super peccatum: 2qui
ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et
os meum non interrogastis, sperantes auxi-
lium in fortitudine Pharaonis, et habentes
fiduciam in umbra Aegypti. 3Et erit vo-
bis fortitudo Pharaonis in confusionem,
et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam.
4Erant enim in Tani principes tui, et nun-
cii tui usque ad Hanes pervenerunt. 5Om-
nes confusi sunt super populo, qui eis pro-
desse non potuit: non fuerunt in auxilium
et in aliquam utilitatem, sed in confusio-
nem et in opprobrium. 6Onus iumento-
rum austri. In terra tribulationis et angu-
stiae leaena, et leo ex eis, vipera et regulus
volans portantes super humeros iumento-
rum divitias suas, et super gibbum came-
lorum thesauros suos ad populum, qui eis
prodesse non poterit. 7Aegyptus enim fru-
stra et vane auxiliabitur: ideo clamavi su-
per hoc: Superbia tantum est, quiesce. 8Nunc
ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in
libro diligenter exara illud, et erit in die
novissimo in testimonium usque in aeternum.
9Populus enim ad iracundiam provocans est,
et filii mendaces, filii nolentes audire legem
Dei. 10Qui dicunt videntibus: Nolite vide-
re, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis
ea quae recta sunt: loquimini nobis placen-
tia: videte nobis errores. 11Auferte a me viam,
declinate a me semitam, cesset a facie no-
stra sanctus Israel. 12Propterea haec dicit san-
ctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum
hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu,
et innixi estis super eo: 13propterea erit vo-
bis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et
requisita in muro excelso, quoniam subito,
dum non speratur, veniet contritio eius.
14Et comminuetur sicut conteritur lagena
figuli contritione pervalida: et non inve-
nietur de fragmentis eius testa, in qua por-
tetur igniculus de incendio, aut hauriatur
parum aquae de fovea. 15Quia haec dicit Do-
minus Deus, Sanctus Israel: Si revertamini
et quiescatis, salvi eritis: in silentio, et in spe
erit fortitudo vestra. Et noluistis: 16et dixi-
stis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus:
ideo fugietis. Et super veloces ascendemus:
pagina successiva »