
catorum, et qui conversantur secus domos
impiorum. 9Filiorum peccatorum periet
haereditas, et cum semine illorum assiduitas
opprobrii. 10De patre impio queruntur fi-
lii, quoniam propter illum sunt in oppro-
brio. 11Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis
legem Domini Altissimi. 12Et si nati fueri-
tis, in maledictione nascemini: et si mor-
tui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
13Omnia quae de terra sunt in terram con-
vertentur: sic impii a maledicto in perdi-
tionem. 14Luctus hominum in corpore ip-
sorum: nomen autem impiorum delebitur.
15Curam habe de bono nomine: hoc enim
magis permanebit tibi quam mille thesau-
ri pretiosi et magni. 16Bonae vitae numerus
dierum: bonum autem nomen permane-
bit in aevum. 17Disciplinam in pace con-
servate, filii: sapientia enim abscondita,
et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
18Melior est homo qui abscondit stultitiam
suam, quam homo, qui abscondit sapien-
tiam suam. 19Verumtamen reveremini in
his quae procedunt de ore meo. 20Non est
enim bonum omnem reverentiam obser-
vare, et non omnia omnibus bene placent
in fide. 21Erubescite a patre et a matre
de fornicatione: et a praesidente et a po-
tente de mendacio: 22a principe et a iudi-
ce de delicto: a synagoga et plebe de ini-
quitate: 23a socio et amico de iniustitia: et
de loco in quo habitas, 24de furto, de verita-
te Dei, et testamento: de discubitu in pa-
nibus, et ab obfuscatione dati et accepti:
25a salutantibus de silentio: a respectu mu-
lieris fornicariae, et ab aversione vultus co-
gnati. 26Ne avertas faciem a proximo tuo,
et ab auferendo partem et non restituendo.
27Ne respicias mulierem alieni viri, et ne
scruteris ancillam eius, neque steteris ad
lectum eius. 28Ab amicis de sermonibus im-
properii: et cum dederis, ne improperes.
Cap. XLII
1Non duplices sermonem auditus, de re-
velatione sermonis absconditi, et eris
vere sine confusione, et invenies gratiam
in conspectu omnium hominum: ne pro
his omnibus confundaris, et ne accipias
personam ut delinquas. 2De lege Altissi-
mi, et testamento, et de iudicio iustifica-
re impium, 3de verbo sociorum et viato-
rum, et de datione haereditatis amicorum,
4de aequalitate staterae et ponderum, de ac-
quisitione multorum et paucorum, 5de cor-
ruptione emptionis et negotiatorum, et
de multa disciplina filiorum, et servo pes-
simo latus sanguinare. 6Super mulierem
nequam bonum est signum. 7Ubi manus
multae sunt, claude, et quodcumque tra-
des, numera et appende: datum vero, et
acceptum omne describe. 8De disciplina
insensati et fatui, et de senioribus, qui iu-
dicantur ab adolescentibus: et eris erudi-
tus in omnibus, et probabilis in conspectu
omnium vivorum. 9Filia patris abscondi-
ta est vigilia, et sollicitudo eius aufert som-
num: ne forte in adolescentia sua adulta
efficiatur, et cum viro commorata odibilis
fiat: 10nequando polluatur in virginitate
sua, et in paternis suis gravida inveniatur:
ne forte cum viro commorata transgredia-
tur, aut certe sterilis efficiatur. 11Super fi-
liam luxuriosam confirma custodiam: ne-
quando faciat te in opprobrium venire ini-
micis, a detractione in civitate, et obiectio-
ne plebis, et confundat te in multitudine
populi. 12Omni homini noli intendere in
specie, et in medio mulierum noli com-
morari: 13de vestimentis enim procedit ti-
nea, et a muliere iniquitas viri. 14Melior
est enim iniquitas viri quam mulier bene-
faciens, et mulier confundens in oppro-
brium. 15Memor ero igitur operum Do-
mini, et quae vidi annuntiabo. In ser-
monibus Domini opera eius. 16Sol illumi-
nans per omnia respexit, et gloria Domini
plenum est opus eius. 17Nonne Dominus
fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua,
quae confirmavit Dominus omnipotens sta-
biliri in gloria sua? 18Abyssum, et cor ho-
minum investigavit: et in astutia eorum
excogitavit. 19Cognovit enim Dominus
omnem scientiam, et inspexit in signum
pagina successiva »