
39Omnia opera Domini bona, et omne opus
hora sua subministrabit. 40Non est dicere:
Hoc illo nequius est: omnia enim in tem-
pore suo comprobabuntur. 41Et nunc in
omni corde et ore collaudate, et benedi-
cite nomen Domini.
Cap. XL
1Occupatio magna creata est omni-
bus hominibus, et iugum grave super
filios Adam, a die exitus de ventre matris
eorum usque in diem sepulturae, in matrem
omnium. 2Cogitationes eorum, et timores
cordis, adinventio exspectationis, et dies fi-
nitionis: 3a residente super sedem glorio-
sam, usque ad humiliatum in terra et cine-
re: 4ab eo qui utitur hyacintho, et portat
coronam, usque ad eum, qui operitur lino
crudo: Furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et
timor mortis, iracundia perseverans, et con-
tentio, 5et in tempore refectionis in cubi-
li somnus noctis immutat scientiam eius.
6Modicum tamquam nihil in requie, et ab
eo in somnis, quasi in die respectus. 7Con-
turbatus est in visu cordis sui, tamquam qui
evaserit in die belli. In tempore salutis suae
exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:
8cum omni carne, ab homine usque ad pe-
cus, et super peccatores septuplum. 9Ad haec
mors, sanguis, contentio, et rhomphaea, op-
pressiones, fames, et contritio, et flagella:
10super iniquos creata sunt haec omnia, et
propter illos factus est cataclysmus. 11Om-
nia quae de terra sunt in terram converten-
tur, et omnes aquae in mare revertentur.
12Omne munus et iniquitas delebitur, et fi-
des in saeculum stabit. 13Substantiae iniusto-
rum sicut fluvius siccabuntur, et sicut toni-
truum magnum in pluvia personabunt.
14In aperiendo manus suas laetabitur: sic
praevaricatores in consummatione tabe-
scent. 15Nepotes impiorum non multipli-
cabunt ramos: et radices immundae super
cacumen petrae sonant. 16Super omnem
aquam viriditas, et ad oram fluminis ante
omne foenum evelletur. 17Gratia sicut pa-
radisus in benedictionibus, et misericordia
in saeculum permanet. 18Vita sibi sufficien-
tis operarii condulcabitur, et in ea inve-
nies thesaurum. 19Filii, et aedificatio civita-
tis confirmabit nomen, et super haec mulier
immaculata computabitur. 20Vinum et mu-
sica laetificant cor: et super utraque dile-
ctio sapientiae. 21Tibiae, et psalterium sua-
vem faciunt melodiam, et super utraque
lingua suavis. 22Gratiam, et speciem desi-
derabit oculus tuus, et super haec virides
sationes. 23Amicus, et sodalis in tempore
convenientes, et super utrosque mulier cum
viro. 24Fratres in adiutorium in tempore
tribulationis: et super eos misericordia li-
berabit. 25Aurum et argentum est constitu-
tio pedum: et super utrumque consilium
beneplacitum. 26Facultates et virtutes exal-
tant cor, et super haec timor Domini. 27Non
est in timore Domini minoratio, et non est
in eo inquirere adiutorium. 28Timor Do-
mini sicut paradisus benedictionis, et su-
per omnem gloriam operuerunt illum.
29Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas: me-
lius est enim mori quam indigere. 30Vir re-
spiciens in mensam alienam, non est vita
eius in cogitatione victus: alit enim ani-
mam suam cibis alienis. 31Vir autem disci-
plinatus et eruditus custodiet se. 32In ore
imprudentis condulcabitur inopia, et in
ventre eius ignis ardebit.
Cap. XLI
1O mors, quam amara est memoria tua
homini pacem habenti in substantiis
suis: 2viro quieto, et cuius viae directae sunt
in omnibus, et adhuc valenti accipere ci-
bum! 3O mors, bonum est iudicium tuum
homini indigenti, et qui minoratur viribus,
4defecto aetate, et cui de omnibus cura est,
et incredibili, qui perdit patientiam! 5Noli
metuere iudicium mortis. Memento quae
ante te fuerunt, et quae superventura sunt
tibi: hoc iudicium a Domino omni carni:
6Et quid superveniet tibi in beneplacito Al-
tissimi? Sive decem, sive centum, sive mille
anni: 7Non est enim in inferno accusatio
vitae. 8Filii abominationum fiunt filii pec-
pagina successiva »