
aevi, annuntians quae praeterierunt, et quae
superventura sunt, revelans vestigia occul-
torum. 20Non praeterit illum omnis cogita-
tus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21Magnalia sapientiae suae decoravit: qui est
ante saeculum et usque in saeculum, neque
adiectum est, 22neque minuitur, et non eget
alicuius consilio. 23Quam desiderabilia om-
nia opera eius, et tamquam scintilla, quae
est considerare! 24Omnia haec vivunt, et
manent in saeculum, et in omni necessitate
omnia obaudiunt ei. 25Omnia duplicia,
unum contra unum, et non fecit quidquam
deesse. 26Uniuscuiusque confirmavit bona.
Et quis satiabitur videns gloriam eius?
Cap. XLIII
1Altitudinis firmamentum pul-
chritudo eius est, species caeli in visio-
ne gloriae. 2Sol in aspectu annuntians in
exitu, vas admirabile, opus excelsi. 3In me-
ridiano exurit terram, et in conspectu ar-
doris eius quis poterit sustinere? Fornacem
custodiens in operibus ardoris: 4tripliciter
sol exurens montes, radios igneos exsufflans,
et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
5Magnus Dominus qui fecit illum, et in
sermonibus eius festinavit iter. 6Et luna
in omnibus in tempore suo, ostensio tem-
poris, et signum aevi. 7A luna signum diei
festi, luminare quod minuitur in consum-
matione. 8Mensis secundum nomen eius
est, crescens mirabiliter in consummatione.
9Vas castrorum in excelsis, in firmamen-
to caeli resplendens gloriose. 10Species cae-
li gloria stellarum, mundum illuminans
in excelsis Dominus. 11In verbis sancti sta-
bunt ad iudicium, et non deficient in vi-
giliis suis. 12Vide arcum, et benedic eum,
qui fecit illum: valde speciosus est in splen-
dore suo. 13Gyravit caelum in circuitu
gloriae suae, manus excelsi aperuerunt il-
lum. 14Imperio suo acceleravit nivem, et
accelerat coruscationes emittere iudicii sui.
15Propterea aperti sunt thesauri, et evola-
verunt nebulae sicut aves. 16In magnitudi-
ne sua posuit nubes, et confracti sunt lapi-
des grandinis. 17In conspectu eius commo-
vebuntur montes, et in voluntate eius aspi-
rabit notus. 18Vox tonitrui eius verberavit
terram, tempestas aquilonis, et congregatio
spiritus: 19et sicut avis deponens ad seden-
dum, aspergit nivem, et sicut locusta demer-
gens descensus eius. 20Pulchritudinem can-
doris eius admirabitur oculus, et super im-
brem eius expavescet cor. 21Gelu sicut sa-
lem effundet super terram: et dum gela-
verit, fiet tamquam cacumina tribuli. 22Fri-
gidus ventus aquilo flavit, et gelavit cry-
stallus ab aqua, super omnem congrega-
tionem aquarum requiescet, et sicut lorica
induet se aquis. 23Et devorabit montes, et
exuret desertum, et extinguet viride, sicut
igne. 24Medicina omnium in festinatione
nebulae: et ros obvians ab ardore venienti
humilem efficiet eum. 25In sermone eius si-
luit ventus, et cogitatione sua placavit abys-
sum: et plantavit in illa Dominus insulas.
26Qui navigant mare enarrent pericula eius:
et audientes auribus nostris admirabimur.
27Illic praeclara opera et mirabilia: varia
bestiarum genera, et omnium pecorum,
et creatura belluarum. 28Propter ipsum
confirmatus est itineris finis, et in sermone
eius composita sunt omnia. 29Multa dice-
mus, et deficiemus in verbis; consummatio
autem sermonum, ipse est in omnibus.
30Gloriantes ad quid valebimus? Ipse enim
omnipotens super omnia opera sua. 31Ter-
ribilis Dominus, et magnus vehementer,
et mirabilis potentia ipsius. 32Glorificantes
Dominum quantumcumque potueritis, su-
pervalebit enim adhuc, et admirabilis ma-
gnificentia eius. 33Benedicentes Dominum,
exaltate illum quantum potestis: maior
enim est omni laude. 34Exaltantes eum
replemini virtute, ne laboretis: non enim
comprehendetis. 35Quis videbit eum, et
enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut
est ab initio? 36Multa abscondita sunt ma-
iora his: pauca enim vidimus operum eius.
37Omnia autem Dominus fecit, et pie agen-
tibus dedit sapientiam.
pagina successiva »