La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 659


est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua:
et haereditabis eos sicut ab initio. 14Misere-
re plebi tuae, super quam invocatum est
nomen tuum, et Israel quem coaequasti
primogenito tuo. 15Miserere civitati sancti-
ficationis tuae, Ierusalem, civitati requiei tuae.
16Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et
gloria tua populum tuum. 17Da testimonium
his qui ab initio creaturae tuae sunt, et susci-
ta praedicationes quas locuti sunt in no-
mine tuo prophetae priores. 18Da mercedem
sustinentibus te, ut prophetae tui fideles in-
veniantur: et exaudi orationes servorum
tuorum, 19secundum benedictionem Aaron
de populo tuo: et dirige nos in viam iusti-
tiae, et sciant omnes qui habitant terram,
quia tu es Deus conspector saeculorum.
20Omnem escam manducabit venter, et est
cibus cibo melior. 21Fauces contingunt ci-
bum ferae, et cor sensatum verba menda-
cia. 22Cor pravum dabit tristitiam, et homo
peritus resistet illi. 23Omnem masculum ex-
cipiet mulier: et est filia melior filia. 24Spe-
cies mulieris exhilarat faciem viri sui, et
super omnem concupiscentiam hominis
superducit desiderium. 25Si est lingua cura-
tionis, est et mitigationis et misericordiae:
non est vir illius secundum filios hominum.
26Qui possidet mulierem bonam, inchoat
possessionem: adiutorium secundum illum
est, et columna ut requies. 27Ubi non est se-
pes, diripietur possessio: et ubi non est mu-
lier, ingemiscit egens. 28Quis credit ei, qui
non habet nidum, et deflectens ubicumque
obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens
de civitate in civitatem?

Cap. XXXVII

1Omnis amicus dicet: Et ego amici-
tiam copulavi: sed est amicus solo no-
mine amicus. Nonne tristitia inest usque
ad mortem? 2Sodalis autem et amicus ad
inimicitiam convertentur. 3O praesumptio
nequissima, unde create es cooperire ari-
dam malitia et dolositate illius? 4Sodalis
amico coniucundatur in oblectationibus,
et in tempore tribulationis adversarius erit.
5Sodalis amico condolet causa ventris, et
contra hostem accipiet scutum. 6Non obli-
viscaris amici tui in animo tuo, et non im-
memor sis illius in opibus tuis. 7Noli con-
siliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelan-
tibus te absconde consilium. 8Omnis con-
siliarius prodit consilium, sed est consiliarius
in semetipso. 9A consiliario serva animam
tuam: prius scito quae sit illius necessitas: et
ipse enim animo suo cogitabit: 10ne forte
mittat sudem in terram, et dicat tibi: 11Bona
est via tua: et stet e contrario videre quid
tibi eveniat. 12Cum viro irreligioso tracta de
sanctitate, et cum iniusto de iustitia, et cum
muliere de ea quae aemulatur: cum timido
de bello, cum negotiatore de traiectione,
cum emptore de venditione, cum viro li-
vido de gratiis agendis, 13cum impio de pie-
tate, cum inhonesto de honestate, cum ope-
rario agrario de omni opere, 14cum opera-
rio annuali de consummatione anni, cum
servo pigro de multa operatione: non at-
tendas his in omni consilio. 15Sed cum viro
sancto assiduus esto, quemcumque cogno-
veris observantem timorem Dei, 16cuius ani-
ma est secundum animam tuam: et qui,
cum titubaveris in tenebris, condolebit ti-
bi. 17Cor boni consilii statue tecum: non est
enim tibi aliud pluris illo. 18Anima viri san-
cti enuntiat aliquando vera, quam septem
circumspectores sedentes in excelso ad spe-
culandum. 19Et in his omnibus deprecare
Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.
20Ante omnia opera verbum verax praece-
dat te, et ante omnem actum consilium sta-
bile. 21Verbum nequam immutabit cor: ex
quo partes quatuor oriuntur, bonum et
malum, vita et mors: et dominatrix illo-
rum est assidua lingua. Est vir astutus mul-
torum eruditor, et animae suae inutilis est.
22Vir peritus multos erudivit, et animae
suae suavis est. 23Qui sophistice loquitur,
odibilis est: in omni re defraudabitur.
24Non est illi data a Domino gratia: omni
enim sapientia defraudatus est. 25Est sa-
piens animae suae sapiens: et fructus sen-
sus illius laudabilis. 26Vir sapiens plebem


pagina successiva »