
est: qui defraudat illum, homo sanguinis
est. 26Qui aufert in sudore panem, quasi qui
occidit proximum suum. 27Qui effundit san-
guinem, et qui fraudem facit mercenario,
fratres sunt. 28Unus aedificans, et unus de-
struens: quid prodest illis, nisi labor? 29Unus
orans, et unus maledicens: cuius vocem exau-
diet Deus? 30Qui baptizatur a mortuo, et
iterum tangit eum, quid proficit lavatio il-
lius? 31Sic homo qui ieiunat in peccatis suis:
et iterum eadem faciens, quid proficit hu-
miliando se? Orationem illius quis exaudiet?
Cap. XXXV
1Qui conservat legem, multiplicat obla-
tionem. 2Sacrificium salutare est at-
tendere mandatis, et discedere ab omni ini-
quitate. 3Et propitiationem litare sacrifi-
cii super iniustitias, et deprecatio pro pec-
catis, recedere ab iniustitia. 4Retribuet gra-
tiam qui offert similaginem: et qui facit mi-
sericordiam offert sacrificium. 5Beneplaci-
tum est Domino recedere ab iniquitate: et
deprecatio pro peccatis recedere ab iniu-
stitia. 6Non apparebis ante conspectum Do-
mini vacuus. 7Haec enim omnia propter
mandatum Dei fiunt. 8Oblatio iusti impin-
guat altare, et odor suavitatis est in conspe-
ctu Altissimi. 9Sacrificium iusti acceptum
est, et memoriam eius non obliviscetur Do-
minus. 10Bono animo gloriam redde Deo:
et non minuas primitias manuum tuarum.
11In omni dato hilarem fac vultum tuum,
et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
12Da Altissimo secundum datum eius, et
in bono oculo adinventionem facito ma-
nuum tuarum: 13quoniam Dominus retri-
buens est, et septies tantum reddet tibi.
14Noli offerre munera prava, non enim su-
scipiet illa. 15Et noli inspicere sacrificum
iniustum, quoniam Dominus iudex est, et
non est apud illum gloria personae. 16Non
accipiet Dominus personam in pauperem,
et deprecationem laesi exaudiet. 17Non de-
spiciet preces pupilli: nec viduam, si effun-
dat loquelam gemitus. 18Nonne lacrimae
viduae ad maxillam descendunt, et excla-
matio eius super deducentem eas? 19A ma-
xilla enim ascendunt usque ad caelum, et
Dominus exauditor non delectabitur in il-
lis. 20Qui adorat Deum in oblectatione,
suscipietur, et deprecatio illius usque ad
nubes propinquabit. 21Oratio humiliantis
se nubes penetrabit: et donec propinquet
non consolabitur: et non discedet donec
Altissimus aspiciat. 22Et Dominus non elon-
gabit, sed iudicabit iustos, et faciet iudi-
cium: et Fortissimus non habebit in illis
patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:
23et gentibus reddet vindictam donec tol-
lat plenitudinem superborum: et sceptra
iniquorum contribulet 24donec reddat ho-
minibus secundum actus suos, et secundum
opera Adae, et secundum praesumptionem
illius: 25donec iudicet iudicium plebis suae,
et oblectabit iustos misericordia sua. 26Spe-
ciosa misericordia Dei, in tempore tribu-
lationis, quasi nubes pluviae in tempore
siccitatis.
Cap. XXXVI
1Miserere nostri, Deus omnium, et
respice nos, et ostende nobis lucem
miserationum tuarum: 2et immitte timo-
rem tuum super gentes, quae non exquisie-
runt te, ut cognoscant quia non est Deus
nisi tu, et enarrent magnalia tua. 3Alleva
manum tuam super gentes alienas, ut vi-
deant potentiam tuam. 4Sicut enim in
conspectu eorum sanctificatus es in nobis,
sic in conspectu nostro magnificaberis in
eis, 5ut cognoscant te, sicut et nos cogno-
vimus quoniam non est deus praeter te Do-
mine. 6Innova signa, et immuta mirabilia.
7Glorifica manum, et brachium dextrum.
8Excita furorem, et effunde iram. 9Tolle
adversarium, et afflige inimicum. 10Fe-
stina tempus, et memento finis, ut enar-
rent mirabilia tua. 11In ira flammae devo-
retur qui salvatur: et qui pessimant plebem
tuam inveniant perditionem. 12Contere
caput principum inimicorum, dicentium:
Non est alius praeter nos. 13Congrega om-
nes tribus Iacob: ut cognoscant quia non
pagina successiva »