La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 660


suam erudit, et fructus sensus illius fideles
sunt. 27Vir sapiens implebitur benedictio-
nibus, et videntes illum laudabunt. 28Vita
viri in numero dierum: dies autem Israel
innumerabiles sunt. 29Sapiens in populo
haereditabit honorem, et nomen illius erit
vivens in aeternum. 30Fili in vita tua tenta
animam tuam, et si fuerit nequam, non des
illi potestatem: 31non enim omnia omnibus
expediunt, et non omni animae omne ge-
nus placet. 32Noli avidus esse in omni epu-
latione, et non te effundas super omnem
escam: 33in multis enim escis erit infirmitas,
et aviditas appropinquabit usque ad cho-
leram. 34Propter crapulam multi obierunt:
qui autem abstinens est adiiciet vitam.

Cap. XXXVIII

1Honora medicum propter necessita-
tem: etenim illum creavit Altissimus.
2A Deo est enim omnis medela, et a rege
accipiet donationem. 3Disciplina medici
exaltabit caput illius, et in conspectu ma-
gnatorum collaudabitur. 4Altissimus crea-
vit de terra medicamenta, et vir prudens
non abhorrebit illa. 5Nonne a ligno indul-
cata est aqua amara? 6Ad agnitionem ho-
minum virtus illorum, et dedit hominibus
scientiam Altissimus, honorari in mirabili-
bus suis. 7In his curans mitigabit dolorem,
et unguentarius faciet pigmenta suavita-
tis, et unctiones conficiet sanitatis, et non
consummabuntur opera eius. 8Pax enim
Dei super faciem terrae. 9Fili, in tua infir-
mitate ne despicias teipsum, sed ora Do-
minum, et ipse curabit te. 10Averte a deli-
cto, et dirige manus, et ab omni delicto
munda cor tuum. 11Da suavitatem et me-
moriam similaginis, et impingua oblatio-
nem, et da locum medico: 12etenim illum
Dominus creavit, et non discedat a te, quia
opera eius sunt necessaria. 13Est enim tem-
pus quando in manus illorum incurras: 14ipsi
vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat
requiem eorum, et sanitatem, propter con-
versationem illorum. 15Qui delinquit in
conspectu eius qui fecit eum, incidet in
manus medici. 16Fili in mortuum produc
lacrimas, et quasi dira passus incipe plora-
re: et secundum iudicium contege corpus
illius, et non despicias sepulturam illius.
17Propter delaturam autem amare fer lu-
ctum illius uno die, et consolare propter
tristitiam: 18et fac luctum secundum meri-
tum eius uno die, vel duobus, propter de-
tractionem: 19a tristitia enim festinat mors,
et cooperit virtutem, et tristitia cordis fle-
ctit cervicem. 20In abductione permanet
tristitia, et substantia inopis secundum cor
eius. 21Ne dederis in tristitia cor tuum, sed
repelle eam a te, et memento novissimo-
rum, 22noli oblivisci: neque enim est con-
versio, et huic nihil proderis, et te ipsum
pessimabis. 23Memor esto iudicii mei: sic
enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
24In requie mortui requiescere fac memo-
riam eius, et consolare illum in exitu spiri-
tus sui. 25Sapientia scribae in tempore va-
cuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam
percipiet, qua sapientia replebitur 26qui te-
net aratrum, et qui gloriatur in iaculo, sti-
mulo boves agitat, et conversatur in ope-
ribus eorum, et enarratio eius in filiis tau-
rorum. 27Cor suum dabit ad versandos sul-
cos, et vigilia eius in sagina vaccarum. 28Sic
omnis faber et architectus, qui noctem
tamquam diem transigit, qui sculpit signa-
cula sculptilia, et assiduitas eius variat pi-
cturam: cor suum dabit in similitudinem
picturae, et vigilia sua perficiet opus. 29Sic
faber ferrarius sedens iuxta incudem, et
considerans opus ferri: Vapor ignis uret
carnes eius, et in calore fornacis concer-
tatur. 30Vox mallei innovat aurem eius, et
contra similitudinem vasis oculus eius: 31Cor
suum dabit in consummationem operum,
et vigilia sua ornabit in perfectionem. 32Sic
figulus sedens ad opus suum, convertens
pedibus suis rotam, qui in sollicitudine po-
situs est semper propter opus suum, et in
numero est omnis operatio eius: 33In bra-
chio suo formabit lutum, et ante pedes
suos curvabit virtutem suam: 34Cor suum
dabit ut consummet linitionem, et vigilia


pagina successiva »