
querimonias. 16Haec quoque vidi in diebus
vanitatis meae: iustus perit in iustitia sua, et
impius multo vivit tempore in malitia sua.
17Noli esse iustus multum: neque plus sa-
pias quam necesse est, ne obstupescas.
18Ne impie agas multum: et noli esse
stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
19Bonum est te sustentare iustum, sed et
ab illo ne subtrahas manum tuam: quia
qui timet Deum nihil negligit. 20Sapientia
confortavit sapientem super decem prin-
cipes civitatis. 21Non est enim homo iustus
in terra qui faciat bonum, et non peccet.
22Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur,
ne accomodes cor tuum: ne forte audias
servum tuum maledicentem tibi. 23Scit enim
conscientia tua, quia et tu crebro maledi-
xisti aliis. 24Cuncta tentavi in sapientia. Di-
xi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit
a me, 25multo magis quam erat: Et alta pro-
funditas, quis inveniet eam? 26Lustravi uni-
versa animo meo, ut scirem, et considerarem,
et quaererem sapientiam, et rationem: et ut
cognoscerem impietatem stulti, et errorem
imprudentium: 27et inveni amariorem mor-
te mulierem, quae laqueus venatorum est, et
sagena cor eius, vincula sunt manus illius.
Qui placet Deo, effugiet illam: qui autem
peccator est capietur ab illa. 28Ecce hoc in-
veni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut
invenirem rationem, 29quam adhuc quaerit
anima mea, et non inveni. Virum de mille
unum reperi, mulierem ex omnibus non
inveni. 30Solummodo hoc inveni, quod fe-
cerit Deus hominem rectum, et ipse se in-
finitis miscuerit quaestionibus. Quis talis
ut sapiens est? Et quis cognovit solutio-
nem verbi?
Cap. VIII
1Sapientia hominis lucet in vultu eius,
et potentissimus faciem illius commu-
tabit. 2Ego os regis observo, et praecepta
iuramenti Dei. 3Ne festines recedere a facie
eius, neque permaneas in opere malo: quia
omne quod voluerit faciet: 4et sermo illius
potestate plenus est, nec dicere ei quisquam
potest: Quare ita facis? 5Qui custodit prae-
ceptum non experietur quidquam mali.
Tempus et responsionem cor sapientis in-
telligit. 6Omni negotio tempus est, et op-
portunitas, et multa hominis afflictio: 7quia
ignorat praeterita, et futura nullo scire po-
test nuntio. 8Non est in hominis potestate
prohibere spiritum, nec habet potestatem
in die mortis, nec sinitur quiescere ingruen-
te bello, neque salvabit impietas impium.
9Omnia haec consideravi, et dedi cor meum
in cunctis operibus quae fiunt sub sole. In-
terdum dominatur homo homini in ma-
lum suum. 10Vidi impios sepultos: qui
etiam cum adhuc viverent, in loco sancto
erant, et laudabantur in civitate quasi iu-
storum operum. Sed et hoc vanitas est.
11Etenim quia non profertur cito contra
malos sententia, absque timore ullo filii
hominum perpetrant mala. 12Attamen pec-
cator ex eo quod centies facit malum, et
per patientiam sustentatur, ego cognovi
quod erit bonum timentibus Deum, qui
verentur faciem eius. 13Non sit bonum im-
pio, nec prolongentur dies eius, sed quasi
umbra transeant qui non timent faciem Do-
mini. 14Est et alia vanitas quae fit super ter-
ram. Sunt iusti, quibus mala proveniunt,
quasi opera egerint impiorum: et sunt im-
pii qui ita securi sunt, quasi iustorum facta
habeant. Sed et hoc vanissimum iudico.
15Laudavi igitur laetitiam quod non esset
homini bonum sub sole, nisi quod come-
deret, et biberet, atque gauderet: et hoc so-
lum secum auferret de labore suo in die-
bus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole.
16Et apposui cor meum ut scirem sapien-
tiam, et intelligerem distentionem, quae ver-
satur in terra: est homo, qui diebus et no-
ctibus somnum non capit oculis. 17Et intel-
lexi quod omnium operum Dei nullam pos-
sit homo invenire rationem eorum, quae
fiunt sub sole: et quanto plus laboraverit
ad quaerendum, tanto minus inveniat: etiam
si dixerit sapiens se nosse, non poterit re-
perire.
pagina successiva »