
operanti, sive parum, sive multum come-
dat: saturitas autem divitis non sinit eum
dormire. 12Est et alia infirmitas pessima,
quam vidi sub sole: divitiae conservatae in
malum domini sui. 13Pereunt enim in affli-
ctione pessima: generavit filium, qui in sum-
ma egestate erit. 14Sicut egressus est nudus
de utero matris suae, sic revertetur, et nihil
auferet secum de labore suo. 15Miserabilis
prorsus infirmitas: quo modo venit, sic re-
vertetur. Quid ergo prodest ei quod labo-
ravit in ventum? 16Cunctis diebus vitae suae
comedit in tenebris, et in curis multis, et
in aerumna atque tristitia. 17Hoc itaque vi-
sum est mihi bonum ut comedat quis, et
bibat, et fruatur laetitia ex labore suo, quo
laboravit ipse sub sole numero dierum vi-
tae suae quos dedit ei Deus, et haec est pars
illius. 18Et omni homini cui dedit Deus di-
vitias atque substantiam, potestatemque ei
tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte
sua, et laetetur de labore suo: hoc est do-
num Dei. 19Non enim satis recordabitur
dierum vitae suae, eo quod Deus occupet
deliciis cor eius.
Cap. VI
1Est et aliud malum quod vidi sub so-
le, et quidem frequens apud homines:
2vir cui dedit Deus divitias, et substan-
tiam, et honorem, et nihil deest animae suae
ex omnibus quae desiderat: nec tribuit ei
potestatem Deus ut comedat ex eo, sed
homo extraneus vorabit illud: hoc vani-
tas et miseria magna est. 3Si genuerit quis-
piam centum liberos, et vixerit multos an-
nos, et plures dies aetatis habuerit, et ani-
ma illius non utatur bonis substantiae suae,
sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio
quod melior illo sit abortivus. 4Frustra enim
venit, et pergit ad tenebras, et oblivione
delebitur nomen eius. 5Non vidit solem,
neque cognovit distantiam boni et mali:
6etiam si duobus millibus annis vixerit, et
non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum
locum properant omnia? 7Omnis labor
hominis in ore eius: sed anima eius non
implebitur. 8Quid habet amplius sapiens
a stulto? Et quid pauper nisi ut pergat illuc,
ubi est vita? 9Melius est videre quod cu-
pias, quam desiderare quod nescias. Sed et
hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.
10Qui futurus est, iam vocatum est nomen
eius: et scitur quod homo sit, et non possit
contra fortiorem se in iudicio contendere.
11Verba sunt plurima, multamque in dispu-
tando habentia vanitatem.
Cap. VII
1Quid necesse est homini maiora se
quaerere, cum ignoret quid conducat
sibi in vita sua numero dierum peregrina-
tionis suae, et tempore, quod velut umbra
praeterit? Aut quis ei poterit indicare quid
post eum futurum sub sole sit? 2Melius est
nomen bonum, quam unguenta pretiosa:
et dies mortis die nativitatis. 3Melius est ire
ad domum luctus, quam ad domum con-
vivii: in illa enim finis cunctorum admone-
tur hominum, et vivens cogitat quid futu-
rum sit. 4Melior est ira risu: quia per tristi-
tiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stul-
torum ubi laetitia. 6Melius est a sapiente cor-
ripi, quam stultorum adulatione decipi. 7Quia
sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti: sed et hoc vanitas. 8Calum-
nia conturbat sapientem, et perdet robur cor-
dis illius. 9Melior est finis orationis, quam
principium. Melior est patiens arrogante.
10Ne sis velox ad irascendum: quia ira in si-
nu stulti requiescit. 11Ne dicas: Quid putas
causae est quod priora tempora meliora fuere
quam nunc sunt? Stulta enim est huiusce-
modi interrogatio. 12Utilior est sapientia cum
divitiis, et magis prodest videntibus solem.
13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit
pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et
sapientia, quod vitam tribuunt possessori
suo. 14Considera opera Dei, quod nemo
possit corrigere quem ille despexerit. 15In
die bona fruere bonis, et malam diem prae-
cave: sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,
ut non inveniat homo contra eum iustas
pagina successiva »