
Cap. IX
1Omnia haec tractavi in corde meo, ut
curiose intelligerem: Sunt iusti atque
sapientes, et opera eorum in manu Dei: et
tamen nescit homo utrum amore, an odio
dignus sit: 2sed omnia in futurum servantur
incerta, eo quod universa aeque eveniant
iusto et impio, bono et malo, mundo et im-
mundo, immolanti victimas et sacrificia
contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator:
ut periurus, ita et ille qui verum deierat.
3Hoc est pessimum inter omnia, quae sub
sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt.
Unde et corda filiorum hominum implen-
tur malitia et contemptu in vita sua, et post
haec ad inferos deducentur. 4Nemo est qui
semper vivat, et qui huius rei habeat fidu-
ciam: melior est canis vivus leone mortuo.
5Viventes enim sciunt se esse morituros, mor-
tui vero nihil noverunt amplius, nec habent
ultra mercedem, quia oblivioni tradita est
memoria eorum. 6Amor quoque, et odium,
et invidiae simul perierunt, nec habent par-
tem in hoc saeculo, et in opere, quod sub so-
le geritur. 7Vade ergo, et comede in laetitia
panem tuum, et bibe cum gaudio vinum
tuum, quia Deo placent opera tua. 8Omni
tempore sint vestimenta tua candida, et
oleum de capite tuo non deficiat. 9Perfrue-
re vinum cum uxore quam diligis, cunctis die-
bus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi
sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec
est enim pars in vita, et in labore tuo, quo
laboras sub sole. 10Quodcumque facere po-
test manus tua, instanter operare: quia nec
opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia
erunt apud inferos, quo tu properas. 11Verti
me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium
esse cursum, nec fortium bellum, nec sapien-
tium panem, nec doctorum divitias, nec ar-
tificum gratiam: sed tempus, casumque in om-
nibus. 12Nescit homo finem suum: sed sicut
pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo
comprehenduntur, sic capiuntur homines
in tempore malo, cum eis extemplo super-
venerit. 13Hanc quoque sub sole vidi sapien-
tiam, et probavi maximam: 14Civitas parva,
et pauci in ea viri: venit contra eam rex
magnus, et vallavit eam, extruxitque muni-
tiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
15Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,
et liberavit urbem per sapientiam suam, et
nullus deinceps recordatus est hominis il-
lius pauperis. 16Et dicebam ego, meliorem
esse sapientiam fortitudine: quomodo er-
go sapientia pauperis contempta est, et ver-
ba eius non sunt audita? 17Verba sapien-
tium audiuntur in silentio plus quam cla-
mor principis inter stultos. 18Melior est sa-
pientia quam arma bellica: et qui in uno
peccaverit, multa bona perdet.
Cap. X
1Muscae morientes perdunt suavita-
tem unguenti. Pretiosior est sapien-
tia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
2Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti
in sinistra illius. 3Sed et in via stultus ambu-
lans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos
aestimat. 4Si spiritus potestatem habentis
ascenderit super te, locum tuum ne dimi-
seris: quia curatio faciet cessare peccata
maxima. 5Est malum quod vidi sub sole,
quasi per errorem egrediens a facie princi-
pis: 6positum stultum in dignitate sublimi,
et divites sedere deorsum. 7Vidi servos in
equis, et principes ambulantes super ter-
ram quasi servos. 8Qui fodit foveam, inci-
det in eam: et qui dissipat sepem, mordebit
eum coluber. 9Qui transfert lapides, afflige-
tur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur
ab eis. 10Si retusum fuerit ferrum, et hoc non
ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labo-
re exacuetur, et post industriam sequetur
sapientia. 11Si mordeat serpens in silentio,
nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
12Verba oris sapientis gratia: et labia insi-
pientis praecipitabunt eum: 13Initium verbo-
rum eius stultitia, et novissimum oris illius
error pessimus. 14Stultus verba multiplicat.
Ignorat homo quid ante se fuerit: et
quid post se futurum sit, quis ei poterit in-
dicare? 15Labor stultorum affliget eos, qui
pagina successiva »