
omnis rei tunc erit. 18Dixi in corde meo
de filiis hominum, ut probaret eos Deus,
et ostenderet similes esse bestiis. 19Idcirco
unus interitus est hominis, et iumentorum,
et aequa utriusque conditio: sicut moritur
homo, sic et illa moriuntur: similiter spi-
rant omnia, et nihil habet homo iumento
amplius: cuncta subiacent vanitati, 20et om-
nia pergunt ad unum locum: de terra fa-
cta sunt, et in terram pariter revertuntur.
21Quis novit si spiritus filiorum Adam ascen-
dat sursum, et si spiritus iumentorum de-
scendat deorsum? 22Et deprehendi nihil es-
se melius quam laetari hominem in opere
suo, et hanc esse partem illius. Quis enim
eum adducet ut post se futura cognoscat?
Cap. IIII
1Verti me ad alia, et vidi calumnias,
quae sub sole geruntur, et lacrimas
innocentium, et neminem consolatorem:
nec posse resistere eorum violentiae, cun-
ctorum auxilio destitutos. 2Et laudavi ma-
gis mortuos, quam viventes: 3et felicio-
rem utroque iudicavi, qui necdum natus est,
nec vidit mala quae sub sole fiunt. 4Rursum
contemplatus sum omnes labores homi-
num, et industrias animadverti patere in-
vidiae proximi: et in hoc ergo vanitas, et
cura superflua est. 5Stultus complicat ma-
nus suas, et comedit carnes suas, dicens:
6Melior est pugillus cum requie, quam ple-
na utraque manus cum labore, et afflictio-
ne animi. 7Considerans reperi et aliam va-
nitatem sub sole: 8unus est, et secundum non
habet, non filium, non fratrem, et tamen
laborare non cessat, nec satiantur oculi eius
divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro,
et fraudo animam meam bonis? In hoc
quoque vanitas est, et afflictio pessima. 9Me-
lius est ergo duos esse simul, quam unum:
habent enim emolumentum societatis suae:
10si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae so-
li: quia cum ceciderit, non habet sublevan-
tem se. 11Et si dormierint duo, fovebun-
tur mutuo: unus quomodo calefiet? 12Et si
quispiam praevaluerit contra unum, duo re-
sistunt ei: funiculus triplex difficile rumpitur.
13Melior est puer pauper et sapiens, rege se-
ne et stulto, qui nescit praevidere in po-
sterum. 14Quod de carcere, catenisque inter-
dum quis egrediatur ad regnum: et alius
natus in regno, inopia consumatur. 15Vi-
di cunctos viventes, qui ambulant sub sole
cum adolescente secundo, qui consurget
pro eo. 16Infinitus numerus est populi om-
nium, qui fuerunt ante eum: et qui postea
futuri sunt, non laetabuntur in eo. Sed et
hoc vanitas et afflictio spiritus. 17Custodi
pedem tuum ingrediens domum Dei, et
appropinqua ut audias. Multo enim me-
lior est obedientia, quam stultorum victi-
mae, qui nesciunt quid faciunt mali.
Cap. V
1Ne temere quid loquaris, neque cor
tuum sit velox ad proferendum ser-
monem coram Deo. Deus enim in caelo,
et tu super terram: idcirco sint pauci sermo-
nes tui. 2Multas curas sequuntur somnia,
et in multis sermonibus invenietur stulti-
tia. 3Si quid vovisti Deo, ne moreris red-
dere: displicet enim ei infidelis et stulta pro-
missio, sed quodcumque voveris, redde: 4mul-
toque melius est non vovere, quam post vo-
tum promissa non reddere. 5Ne dederis
os tuum ut peccare facias carnem tuam: ne-
que dicas coram angelo: Non est providen-
tia: ne forte iratus Deus contra sermones
tuos dissipet cuncta opera manuum tua-
rum. 6Ubi multa sunt somnia, plurimae
sunt vanitates, et sermones innumeri: tu
vero Deum time. 7Si videris calumnias ege-
norum, et violenta iudicia, et subverti
iustitiam in provincia, non mireris super
hoc negotio: quia excelso excelsior est
alius, et super hos quoque eminentiores
sunt alii, 8et insuper universae terrae rex im-
perat servienti. 9Avarus non implebitur pe-
cunia: et qui amat divitias, fructum non
capiet ex eis: et hoc ergo vanitas. 10Ubi
multae sunt opes, multi et qui comedunt
eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cer-
nit divitias oculis suis? 11Dulcis est somnus
pagina successiva »