La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 606


partem meam si uterer labore meo. 11Cumque
me convertissem ad universa opera quae fe-
cerant manus meae, et ad labores in quibus
frustra sudaveram, vidi in omnibus vanita-
tem et afflictionem animi, et nihil perma-
nere sub sole. 12Transivi ad contemplandam
sapientiam, erroresque, et stultitiam (quid est,
inquam, homo, ut sequi possit regem Facto-
rem suum?) 13et vidi quod tantum praece-
deret sapientia stultitiam, quantum differt
lux a tenebris. 14Sapientis oculi in capite
eius: stultus in tenebris ambulat: et didici
quod unus utriusque esset interitus. 15Et di-
xi in corde meo: Si unus et stulti et meus
occasus erit, quid mihi prodest quod maio-
rem sapientiae dedi operam? Locutusque cum
mente mea, animadverti quod hoc quoque
esset vanitas. 16Non enim erit memoria sa-
pientis similiter ut stulti in perpetuum, et
futura tempora oblivione cuncta pariter
operient: moritur doctus similiter ut indo-
ctus. 17Et idcirco taeduit me vitae meae vi-
dentem mala universa esse sub sole, et cun-
cta vanitatem et afflictionem spiritus.
18Rursus detestatus sum omnem industriam
meam, qua sub sole studiosissime laboravi,
habiturus haeredem post me, 19quem ignoro,
utrum sapiens an stultus futurus sit, et do-
minabitur in laboribus meis, quibus desu-
davi et sollicitus fui. Et est quidquam tam
vanum? 20Unde cessavi, renunciavitque cor
meum ultra laborare sub sole. 21Nam cum
alius laboret in sapientia, et doctrina, et so-
licitudine, homini otioso quaesita dimittit:
et hoc ergo, vanitas, et magnum malum.
22Quid enim proderit homini de universo
labore suo, et afflictione spiritus, qua sub so-
le cruciatus est? 23Cuncti dies eius dolori-
bus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem
mente requiescit. Et hoc nonne vanitas
est? 24Nonne melius est comedere et bibe-
re, et ostendere animae suae bona de labori-
bus suis? Et hoc de manu Dei est. 25Quis ita
devorabit et deliciis affluet ut ego? 26Ho-
mini bono in conspectu suo dedit Deus sa-
pientiam, et scientiam, et laetitiam: pecca-
tori autem dedit afflictionem et curam su-
perfluam, ut addat, et congreget, et tradat
ei qui placuit Deo: sed et hoc vanitas est,
et cassa sollicitudo mentis.

Cap. III

1Omnia tempus habent, et suis spatiis
transeunt universa sub caelo.
2Tempus nascendi, et tempus moriendi.
Tempus plantandi, et tempus evellendi
quod plantatum est.
3Tempus occidendi, et tempus sanandi:
Tempus destruendi, et tempus aedifi-
candi.
4Tempus flendi, et tempus ridendi.
Tempus plangendi, et tempus saltandi.
5Tempus spargendi lapides, et tempus
colligendi.
Tempus amplexandi, et tempus longe
fieri ab amplexibus.
6Tempus acquirendi, et tempus perdendi.
Tempus custodiendi, et tempus abii-
ciendi.
7Tempus scindendi, et tempus consuendi.
Tempus tacendi, et tempus loquendi.
8Tempus dilectionis, et tempus odii.
Tempus belli, et tempus pacis.
9Quid habet amplius homo de labo-
re suo?
10Vidi afflictionem, quam dedit Deus fi-
liis hominum, ut distendantur in ea. 11Cun-
cta fecit bona in tempore suo, et mundum
tradidit disputationi eorum, ut non inve-
niat homo opus, quod operatus est Deus ab
initio usque ad finem. 12Et cognovi quod
non esset melius nisi laetari, et facere bene
in vita sua. 13Omnis enim homo, qui co-
medit et bibit, et videt bonum de labore
suo, hoc donum Dei est. 14Didici quod om-
nia opera, quae fecit Deus, perseverent in
perpetuum: non possumus eis quidquam
addere, nec auferre, quae fecit Deus ut ti-
meatur. 15Quod factum est, ipsum perma-
net: quae futura sunt iam fuerunt: et Deus
instaurat quod abiit. 16Vidi sub sole in lo-
co iudicii impietatem, et in loco iustitiae
iniquitatem. 17Et dixi in corde meo: Iustum,
et impium iudicabit Deus, et tempus


pagina successiva »