
17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et
dabit delicias animae tuae.
18Cum prophetia defecerit, dissipabitur
populus: qui custodit legem, beatus est.
19Servus verbis non potest erudiri: quia
quod dicis intellegit, et respondere con-
temnit.
20Vidisti hominem velocem ad loquen-
dum? Stulti magis speranda est, quam
illius correptio.
21Qui delicate a pueritia nutrit servum
suum, postea sentiet eum contumacem.
22Vir iracundus provocat rixas: et qui
ad indignandum facilis est, erit ad peccan-
dum proclivior.
23Superbum sequitur humilitas: et hu-
milem spiritu suscipiet gloria.
24Qui cum fure participat, odit animam
suam: adiurantem audit, et non indicat.
25Qui timet hominem, cito corruet: qui
sperat in Domino, sublevabitur.
26Multi requirunt faciem principis: et iu-
dicium a Domino egreditur singulorum.
27Abominantur iusti virum impium: et
abominantur impii eos, qui in recta sunt via.
Verbum custodiens filius, extra perdi-
tionem erit.
Cap. XXX
1Verba Congregantis filii Vomentis.
Visio, quam locutus est vir, cum quo
est Deus, et qui Deo secum morante con-
fortatus ait:
2Stultissimus sum virorum, et sapientia
hominum non est mecum.
3Non didici sapientiam, et non novi
scientiam sanctorum.
4Quis ascendit in caelum atque descen-
dit? Quis continuit spiritum in manibus
suis? Quis colligavit aquas quasi in vesti-
mento? Quis suscitavit omnes terminos ter-
rae? Quod nomen est eius, et quod nomen
filii eius, si nosti?
5Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est
sperantibus in se: 6ne addas quicquam ver-
bis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
7Duo rogavi te, ne deneges mihi ante-
quam moriar.
8Vanitatem, et verba mendacia longe
fac a me.
Mendicitatem, et divitias ne dederis mi-
hi: tribue tantum victui meo necessaria:
9ne forte satiatus inliciar ad negandum, et
dicam: Quis est Dominus? Aut egestate
conpulsus furer, et peierem nomen Dei
mei.
10Ne accuses servum ad dominum suum,
ne forte maledicat tibi, et corruas.
11Generatio, quae patri suo maledicit, et
quae matri suae non benedicit.
12Generatio, quae sibi munda videtur, et
tamen non est lota a sordibus suis.
13Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et
palpebrae eius in alta subrectae.
14Generatio, quae pro dentibus gladios
habet, et commandit molaribus suis, ut
comedat inopes de terra, et pauperes ex
hominibus.
15Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes:
Affer, Affer.
Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod
numquam dicit: Sufficit.
16Infernus, et os vulvae, et terra, quae non
satiatur aqua: ignis vero numquam dicit:
Sufficit.
17Oculum, qui subsannat patrem, et qui
despicit partum matris suae, effodiant eum
corvi de torrentibus, et comedant illum fi-
lii aquilae.
18Tria sunt difficilia mihi, et quartum pe-
nitus ignoro:
19Viam aquilae in caelo, viam colubri su-
per petram, viam navis in medio mari, et
viam viri in adolescentia.
20Talis est via mulieris adulterae, quae
comedit, et tergens os suum dicit: Non
sum operata malum.
21Per tria movetur terra, et quartum non
potest sustinere:
22Per servum cum regnaverit: per stul-
tum cum saturatus fuerit cibo: 23per odio-
sam mulierem cum in matrimonio fuerit as-
sumpta: et per ancillam cum fuerit heres
dominae suae.
pagina successiva »