La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 603


24Quattuor sunt minima terrae, et ipsa
sunt sapientiora sapientibus.
25Formicae populus infirmus, qui praepa-
rant in messe cibum sibi: 26lepusculus, plebs
invalida, qui collocat in petra cubile suum:
27Regem locusta non habet, et egreditur uni-
versa per turmas suas: 28stellio manibus ni-
titur, et moratur in aedibus regis.
29Tria sunt, quae bene gradiuntur, et
quartum, quod incedit feliciter:
30Leo fortissimus bestiarum, ad nullius
pavebit occursum: 31gallus succinctus lum-
bos: et aries: nec est rex, qui resistat ei.
32Et qui stultus apparuit postquam ele-
vatus est in sublime: si enim intellexisset,
ori inposuisset manum.
33Qui autem fortiter premit ubera ad eli-
ciendum lac, exprimit butyrum: et qui ve-
hementer emungitur, elicit sanguinem: et qui
provocat iras, producit discordias.

Cap. XXXI

1Verba Lamuhel regis. Visio, qua e-
rudivit eum mater sua.
2Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei,
quid dilecte votorum meorum?
3Ne dederis mulieribus substantiam
tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
4Noli regibus, o Lamuhel, noli regibus
dare vinum: quia nullum secretum est ubi
regnat ebrietas. 5Et ne forte bibat, et
obliviscatur iudiciorum, et mutet cau-
sam filiorum pauperis.
6Date siceram moerentibus, et vinum
his, qui amaro sunt animo: 7bibant, et obli-
viscantur egestatis suae, et doloris sui non
recordentur amplius.
8Aperi os tuum muto, et causis omnium
filiorum qui pertranseunt: 9aperi os tuum,
decerne quod iustum est, et iudica inopem
et pauperem.
10Mulierem fortem quis inveniet? Pro-
cul, et de ultimis finibus pretium eius.
11Confidit in ea cor viri sui, et spoliis
non indigebit.
12Reddet ei bonum, et non malum, om-
nibus diebus vitae suae.
13Quaesivit lanam et linum, et operata est
consilio manuum suarum.
14Facta est quasi navis institoris, de lon-
ge portans panem suum.
15Et de nocte surrexit, deditque praedam
domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16Consideravit agrum, et emit eum: de
fructu manuum suarum plantavit vineam.
17Accinxit fortitudine lumbos suos, et
roboravit brachium suum.
18Gustavit, et vidit quia bona est nego-
tiatio eius: non extinguetur in nocte lu-
cerna eius.
19Manum suam misit ad fortia, et digiti
eius adprehenderunt fusum.
20Manum suam aperuit inopi, et palmas
suas extendit ad pauperem.
21Non timebit domui suae a frigoribus
nivis: omnes enim domestici eius vestiti
duplicibus.
22Stragulam vestem fecit sibi: byssus,
et purpura indumentum eius.
23Nobilis in portis vir eius, quando se-
derit cum senatoribus terrae.
24Sindonem fecit, et vendidit, et cingu-
lum tradidit Chananeo.
25Fortitudo et decor indumentum eius,
et ridebit in die novissimo.
26Os suum aperuit sapientiae, et lex cle-
mentiae in lingua eius.
27Considerat semitas domus suae, et pa-
nem otiosa non comedit.
28Surrexerunt filii eius, et beatissimam
praedicaverunt: vir eius, et laudavit eam.
29Multae filiae congregaverunt divitias:
tu supergressa es universas.
30Fallax gratia, et vana est pulchritu-
do: mulier timens Dominum ipsa lauda-
bitur.
31Date ei de fructu manuum suarum: et
laudent eam in portis opera eius.


pagina successiva »