La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 601


qui autem comessatores pascit, confundit
patrem suum.
8Qui coacervat divitias usuris et foenore,
liberali in pauperes congregat eas.
9Qui declinat aures suas ne audiat le-
gem, oratio eius erit execrabilis.
10Qui decipit iustos in via mala, in inte-
ritu suo corruet: et simplices possidebunt
bona eius.
11Sapiens sibi videtur vir dives: pauper
autem prudens scrutabitur eum.
12In exultatione iustorum multa gloria
est: regnantibus impiis ruinae hominum.
13Qui abscondit scelera sua, non dirige-
tur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit
ea, misericordiam consequetur.
14Beatus homo, qui semper est pavidus:
qui vero mentis est durae, corruet in malum.
15Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps
impius super populum pauperem.
16Dux indigens prudentia, multos oppri-
met per calumniam: qui autem odit ava-
ritiam, longi fient dies eius.
17Hominem, qui calumniatur animae san-
guinem, si usque ad lacum fugerit, nemo
sustentet.
18Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui
perversis ingreditur viis, concidet semel.
19Qui operatur terram suam, saturabitur
panibus qui sectatur otium, reple-
bitur egestate.
20Vir fidelis multum laudabitur: qui au-
tem festinat ditari, non erit innocens.
21Qui cognoscit in iudicio faciem, non
benefacit: iste et pro buccella panis dese-
rit veritatem.
22Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet,
ignorat quod egestas superveniat ei.
23Qui corripit hominem, gratiam postea
inveniet apud eum magis quam ille, qui per
linguae blandimenta decipit.
24Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a
matre: et dicit hoc non est peccatum,
particeps homicidae est.
25Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat:
qui sperat in Domino, sanabitur.
26Qui confidit in corde suo, stultus est:
qui autem graditur sapienter, iste salvabitur.
27Qui dat pauperi, non indigebit: qui de-
spicit deprecantem, sustinebit penuriam.
28Cum surrexerint impii, abscondentur
homines: cum illi perierint, multiplica-
buntur iusti.

Cap. XXIX

1Viro, qui corripientem dura cervice
contemnit, repentinus ei superveniet
interitus: et eum sanitas non sequetur.
2In multiplicatione iustorum laetabitur
vulgus: cum impii sumpserint principa-
tum, gemet populus.
3Vir, qui amat sapientiam, laetificat pa-
trem suum: qui autem nutrit scorta, perdet
substantiam.
4Rex iustus erigit terram, vir avarus de-
struet eam.
5Homo, qui blandis, fictisque sermoni-
bus loquitur amico suo, rete expandit
gressibus eius.
6Peccantem virum iniquum involvet la-
queus: et iustus laudabit atque gaudebit.
7Novit iustus causam pauperum: im-
pius ignorat scientiam.
8Homines pestilentes dissipant civita-
tem: sapientes avertunt furorem.
9Vir sapiens, si cum stulto contenderit,
sive irascatur, sive rideat, non inveniet re-
quiem.
10Viri sanguinum oderunt simplicem:
iusti quaerunt animam eius.
11Totum spiritum suum profert stultus:
sapiens differt, et reservat in posterum.
12Princeps, qui libenter audit verba men-
dacii, omnes ministros habebit impios.
13Pauper, et creditor obviaverunt sibi:
utriusque inluminator est Dominus.
14Rex, qui iudicat in veritate pauperes,
thronus eius in aeternum firmabitur.
15Virga atque correptio tribuet sapien-
tiam: puer autem, qui dimittitur voluntati
suae, confundet matrem suam.
16In multiplicatione impiorum multipli-
cabuntur scelera: et iusti ruinas eorum vi-
debunt.


pagina successiva »