
11Erue eos qui ducuntur ad mortem: et
qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
12Si dixeris vires non suppetunt: qui in-
spector est cordis ipse intellegit et servato-
rem animae tuae nihil fallit reddetque homi-
ni iuxta opera sua.
13Comede fili mi mel quia bonum est,
et favum dulcissimum gutturi tuo.
14Sic et doctrina sapientiae animae tuae:
quam cum inveneris habebis in novissimis
spem, et spes tua non peribit.
15Ne insidieris, et quaeras impietatem in
domo iusti neque vastes requiem eius.
16Septies enim cadet iustus, et resurget:
impii autem corruent in malum.
17Cum ceciderit inimicus tuus, ne gau-
deas et in ruina eius ne exultet cor tuum:
18ne forte videat Dominus et displiceat ei,
et auferat ab eo iram suam.
19Ne contendas cum pessimis nec aemu-
leris impios: 20quoniam non habent futu-
rorum spem mali, et lucerna impiorum
extinguetur.
21Time Dominum, fili mi, et regem: et
cum detractoribus non commiscearis: 22quo-
niam repente consurget perditio eorum:
et ruinam utriusque quis novit?
23Haec quoque sapientibus: Cognoscere
personam in iudicio non est bonum.
24Qui dicit impio iustus es: maledi-
cent ei populi et detestabuntur eum tribus.
25Qui arguunt laudabuntur: et su-
per ipsos veniet benedictio.
26Labia deosculabitur, qui recta verba
respondet.
27Praepara foris opus tuum et diligenter
exerce agrum tuum: ut postea aedifices do-
mum tuam.
28Ne sis testis frustra contra proximum
tuum: nec lactes quemquam labiis tuis.
29Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic fa-
ciam ei reddam unicuique secundum opus
suum.
30Per agrum hominis pigri transivi, et per
vineam viri stulti: 31et ecce totum repleve-
rant urticae operuerant superficiem eius
spinae et maceria lapidum destructa erat.
32Quod cum vidissem, posui in corde
meo, et exemplo didici disciplinam.
33Parum, inquam, dormies, modicum dor-
mitabis, pauxillum manus conseres, ut quie-
scas: 34et veniet quasi cursor egestas, et
mendicitas quasi vir armatus.
Cap. XXV
1Haec quoque parabolae Salomonis, quas
transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda.
2Gloria Dei celare verbum, et gloria
regum investigare sermonem.
3Caelum sursum, et terra deorsum, et cor
regum inscrutabile.
4Aufer robiginem de argento, et egre-
dietur vas purissimum:
5Aufer impietatem de vultu regis, et fir-
mabitur iustitia thronus eius.
6Ne gloriosus appareas coram rege, et
in loco magnorum ne steteris.
7Melius est enim ut dicatur tibi: Ascen-
de huc; quam ut humilieris coram prin-
cipe.
8Quae viderunt oculi tui, ne proferas in
iurgio cito: ne postea emendare non pos-
sis, cum dehonestaveris amicum tuum.
9Causam tuam tracta cum amico tuo,
et secretum extraneo non reveles: 10ne forte
insultet tibi cum audierit, et exprobrare
non cesset.
Gratia et amicitia liberant: quas tibi ser-
Va, ne exprobrabilis fias.
11Mala aurea in lectis argenteis, qui lo-
quitur verbum in tempore suo.
12Inauris aurea, et margaritum fulgens,
qui arguit sapientem, et aurem oboedientem.
13Sicut frigus nivis in die messis, ita lega-
tus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius
requiescere facit.
14Nubes, et ventus, et pluviae non sequen-
tes, vir gloriosus, et promissa non conplens.
15Patientia lenietur princeps, et lingua
mollis confringet duritiam.
16Mel invenisti, comede quod sufficit ti-
bi, ne forte saturatus evomas illud.
17Subtrahe pedem tuum de domo pro-
ximi tui, nequando satiatus oderit te.
pagina successiva »