
4Noli laborare ut diteris: sed pruden-
tiae tuae pone modum.
5Ne erigas oculos tuos ad opes, quas
non potes habere: quia facient sibi pennas
quasi aquilae, et avolabunt in caelum.
6Ne comedas cum homine invido, et
ne desideres cibos eius: 7quoniam in simi-
litudinem arioli, et coniectoris, aestimat
quod ignorat.
Comede et bibe, dicet tibi: et mens
eius non est tecum.
8Cibos, quos comederas, evomes: et
perdes pulchros sermones tuos.
9In auribus insipientium ne loquaris:
quia despicient doctrinam eloquii tui.
10Ne adtingas parvulorum terminos: et
agrum pupillorum ne introeas:
11Propinquus enim illorum fortis est: et
ipse iudicabit contra te causam illorum.
12Ingrediatur ad doctrinam cor tuum
et aures tuae ad verba scientiae.
13Noli subtrahere a puero disciplinam:
si enim percusseris eum virga, non morie-
tur.
14Tu virga percuties eum: et animam
eius de inferno liberabis.
15Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,
gaudebit tecum cor meum: 16et exultabunt
renes mei, cum locuta fuerint rectum la-
bia tua.
17Non aemuletur cor tuum peccatores:
sed in timore Domini esto tota die: 18quia
habebis spem in novissimo, et praestolatio
tua non auferetur.
19Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in
via animum tuum.
20Noli esse in conviviis potatorum, nec
in comesationibus eorum, qui carnes ad
vescendum conferunt: 21quia vacantes po-
tibus et dantes symbola consumentur, et
vestietur pannis dormitatio.
22Audi patrem tuum, qui genuit te: et
ne contemnas cum senuerit mater tua.
23Veritatem eme, et noli vendere sapien-
tiam, et doctrinam, et intellegentiam.
24Exultat gaudio pater iusti: qui sapien-
tem genuit, laetabitur in eo.
25Gaudeat pater tuus, et mater tua, et
exultet quae genuit te.
26Praebe fili mi cor tuum mihi: et oculi
tui vias meas custodiant.
27Fovea enim profunda est meretrix: et
puteus angustus, aliena.
28Insidiatur in via quasi latro, et quos in-
cautos viderit, interficit.
29Cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae? Cui
foveae? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio
oculorum?
30Nonne his, qui commorantur in vino,
et student calicibus epotandis?
31Ne intuearis vinum quando flavescit,
cum splenduerit in vitro color eius: ingre-
ditur blande, 32sed in novissimo mordebit
ut coluber, et sicut regulus venena dif-
fundet.
33Oculi tui videbunt extraneas, et cor
tuum loquetur perversa.
34Et eris sicut dormiens in medio mari,
et quasi sopitus gubernator, amisso clavo:
35et dices: Verberaverunt me, sed non dolui:
traxerunt me, et ego non sensi: quando
evigilabo, et rursum vina repperiam?
Cap. XXIIII
1Ne aemuleris viros malos, nec deside-
res esse cum eis: 2quia rapinas medita-
tur mens eorum, et fraudes labia eorum
loquuntur.
3Sapientia aedificabitur domus, et pru-
dentia roborabitur.
4In doctrina replebuntur cellaria, uni-
versa substantia pretiosa et pulcherrima.
5Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, ro-
bustus et validus.
6Quia cum dispositione initur bellum:
et erit salus ubi multa consilia sunt.
7Excelsa stulto sapientia, in porta non
aperiet os suum.
8Qui cogitat mala facere, stultus voca-
bitur.
9Cogitatio stulti peccatum est: et abo-
minatio hominum detractor.
10Si desperaveris lassus in die angustiae:
imminuetur fortitudo tua.
pagina successiva »