
18Iaculum et gladius et sagitta acuta,
homo qui loquitur contra proximum suum
testimonium falsum.
19Dens putridus et pes lapsus qui sperat
super infideli in die angustiae, 20et amittit
pallium in die frigoris,
Acetum in nitro, qui cantat carmina
cordi pessimo.
Sicut linea vestimento, et vermis li-
gno: ita tristitia viri nocet cordi.
21Si esurierit inimicus tuus ciba illum: si
sitierit, da ei aquam bibere: 22prunas enim
congregabis super caput eius, et Dominus
reddet tibi.
23Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies
tristis linguam detrahentem.
24Melius est sedere in angulo domatis,
quam cum muliere litigiosa, et in domo
communi.
25Aqua frigida animae sitienti et nuntius
bonus de terra longinqua.
26Fons turbatus pede et vena corrupta,
iustus cadens coram impio.
27Sicut qui mel multum comedit, non
est ei bonum: sic qui scrutator est maie-
statis, opprimitur gloria.
28Sicut urbs patens et absque murorum
ambitu, ita vir, qui non potest in loquen-
do cohibere spiritum suum.
Cap. XXVI
1Quomodo nix aestate, et pluvia in
messe sic indecens est stulto gloria.
2Sicut avis ad alia transvolans, et passer
quolibet vadens sic maledictum frustra
prolatum in quempiam superveniet.
3Flagellum equo et camus asino, et vir-
ga dorso inprudentium.
4Ne respondeas stulto iuxta stultitiam
suam, ne efficiaris ei similis.
5Responde stulto iuxta stultitiam suam,
ne sibi sapiens esse videatur.
6Claudus pedibus, et iniquitatem bibens,
qui mittit verba per nuntium stultum.
7Quomodo pulchras frustra habet clau-
dus tibias sic indecens est in ore stultorum
parabola.
8Sicut qui mittit lapidem in acervum Mer-
curii: ita qui tribuit insipienti honorem.
9Quomodo si spina nascatur in manu
temulenti: sic parabola in ore stultorum.
10Iudicium determinat causas: et qui im-
ponit stulto silentium, iras mitigat.
11Sicut canis, qui revertitur ad vomitum
suum, sic inprudens, qui iterat stultitiam
suam.
12Vidisti hominem sapientem sibi videri?
Magis illo spem habebit insipiens.
13Dicit piger: Leo est in via, et leaena in
itineribus: 14sicut ostium vertitur in cardine
suo, ita piger in lectulo suo.
15Abscondit piger manus sub ascella
sua, et laborat si ad os suum eam conver-
terit.
16Sapientior sibi piger videtur septem
viris loquentibus sententias.
17Sicut qui adprehendit auribus canem,
sic qui transit et inpatiens, et commiscetur
rixae alterius.
18Sicut noxius est qui mittit sagittas, et
lanceas in mortem: 19ita vir, qui fraudulen-
ter nocet amico suo: et cum fuerit depre-
hensus, dicit: Ludens feci.
20Cum defecerint ligna, extinguetur
ignis: et susurrone subtracto, iurgia con-
quiescunt.
21Sicut carbones ad prunas, et ligna ad
ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
22Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa
perveniunt ad intima ventris.
23Quomodo si argento sordido ornare
velis vas fictile, sic labia tumentia cum pes-
simo corde sociata.
24Labiis suis intellegitur inimicus, cum
in corde tractaverit dolos.
25Quando submiserit vocem suam, ne
credideris ei: quoniam septem nequitiae
sunt in corde illius.
26Qui operit odium fraudulenter, reve-
labitur malitia eius in concilio.
27Qui fodit foveam, incidet in eam: et
qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
28Lingua fallax non amat veritatem: et
os lubricum operatur ruinas.
pagina successiva »