La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 587


sorem, ne oderit te: Argue sapientem, et
diliget te. 9Da sapienti occasionem, et ad-
detur ei sapientia. Doce iustum, et festina-
bit accipere. 10Principium sapientiae timor
Domini: et scientia sanctorum, prudentia.
11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et
addentur tibi anni vitae. 12Si sapiens fueris,
tibimetipsi eris: si autem illusor, solus por-
tabis malum. 13Mulier stulta et clamosa, ple-
naque illecebris, et nihil omnino sciens, 14se-
dit in foribus domus suae super sellam in
excelso urbis loco, 15ut vocaret transeuntes
per viam, et pergentes itinere suo: 16Qui est
parvulus declinet ad me. Et vecordi locu-
ta est: 17Aquae furtivae dulciores sunt, et pa-
nis absconditus suavior. 18Et ignoravit quod
ibi sint gigantes, et in profundis inferni
convivae eius.

Cap. X

Parabula Salomonis
1Filius sapiens laetificat patrem: filius
vero stultus moestitia est matris suae.
2Nil proderunt thesauri impietatis: iu-
stitia vero liberabit a morte.
3Non affliget Dominus fame animam
iusti, et insidias impiorum subvertet.
4Egestatem operata est manus remissa:
manus autem fortium divitias parat.
Qui nititur mendaciis, hic pascit ven-
tos: idem autem ipse sequitur aves vo-
lantes.
5Qui congregat in messe, filius sapiens
est: qui autem stertit aestate, filius confu-
sionis.
6Benedictio Domini super caput iusti:
os autem impiorum operit iniquitas.
7Memoria iusti cum laudibus: et nomen
impiorum putrescet.
8Sapiens corde praecepta suscipit: stul-
tus caeditur labiis.
9Qui ambulat simpliciter, ambulat con-
fidenter: qui autem depravat vias suas, ma-
nifestus erit.
10Qui annuit oculo, dabit dolorem: et
stultus labiis verberabitur.
11Vena vitae, os iusti: et os impiorum
operit iniquitatem.
12Odium suscitat rixas: et universa de-
licta operit caritas.
13In labiis sapientis invenitur sapientia:
et virga in dorso eius qui indiget corde.
14Sapientes abscondunt scientiam: os au-
tem stulti confusioni proximum est.
15Substantia divitis, urbs fortitudinis eius:
pavor pauperum, egestas eorum.
16Opus iusti ad vitam: fructus autem
impii ad peccatum.
17Via vitae, custodienti disciplinam: qui
autem increpationes relinquit, errat.
18Abscondunt odium labia mendacia:
qui profert contumeliam, insipiens est.
19In multiloquio non deerit peccatum:
qui autem moderatur labia sua prudentis-
simus est.
20Argentum electum, lingua iusti: cor
autem impiorum pro nihilo.
21Labia iusti erudiunt plurimos: qui au-
tem indocti sunt, in cordis egestate mo-
rientur.
22Benedictio Domini divites facit, nec
sociabitur eis afflictio.
23Quasi per risum stultus operatur sce-
lus: sapientia autem est viro prudentia.
24Quod timet impius, veniet super eum:
desiderium suum iustus dabitur.
25Quasi tempestas transiens non erit im-
pius: iustus autem quasi fundamentum
sempiternum.
26Sicut acetum dentibus, et fumus ocu-
lis, sic piger his, qui miserunt eum.
27Timor Domini apponet dies: et anni
impiorum breviabuntur.
28Exspectatio iustorum laetitia: spes au-
tem impiorum peribit.
29Fortitudo simplicis via Domini: et pa-
vor his, qui operantur malum.
30Iustus in aeternum non commovebi-
tur: impii autem non habitabunt super
terram.
31Os iusti parturiet sapientiam: lingua
pravorum peribit.
32Labia iusti considerant placita: et os
impiorum perversa.


pagina successiva »