La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Biblia Vulgata (1592) - p. 588



Cap. XI

1Statera dolosa abominatio est apud
Dominum: et pondus aequum, volun-
tas eius.
2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contume-
lia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
3Simplicitas iustorum diriget eos: et
supplantatio perversorum vastabit illos.
4Non proderunt divitiae in die ultionis:
iustitia autem liberabit a morte.
5Iustitia simplicis diriget viam eius: et
in impietate sua corruet impius.
6Iustitia rectorum liberabit eos: et in
insidiis suis capientur iniqui.
7Mortuo homine impio, nulla erit ultra
spes: et exspectatio sollicitorum peribit.
8Iustus de angustia liberatus est: et tra-
detur impius pro eo.
9Simulator ore decipit amicum suum:
iusti autem liberabuntur scientia.
10In bonis iustorum exsultabit civitas: et
in perditione impiorum erit laudatio.
11Benedictione iustorum exaltabitur ci-
vitas: et ore impiorum subvertetur.
12Qui despicit amicum suum, indigens
corde est: vir autem prudens tacebit.
13Qui ambulat fraudulenter, revelat ar-
cana: qui autem fidelis est animi, celat ami-
ci commissum.
14Ubi non est gubernator, populus cor-
ruet: salus autem, ubi multa consilia.
15Affligetur malo, qui fidem facit pro
extraneo: qui autem cavet laqueos, secu-
rus erit.
16Mulier gratiosa inveniet gloriam: et ro-
busti habebunt divitias.
17Benefacit animae suae vir misericors:
qui autem crudelis est, etiam propinquos
abiicit.
18Impius facit opus instabile: seminanti
autem iustitiam merces fidelis.
19Clementia praeparat vitam: et sectatio
malorum mortem.
20Abominabile Domino cor pravum: et
voluntas eius in iis qui simpliciter ambulant.
21Manus in manu non erit innocens ma-
lus: semen autem iustorum salvabitur.
22Circulus aureus in naribus suis, mulier
pulchra et fatua.
23Desiderium iustorum omne bonum est:
praestolatio impiorum furor.
24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt:
alii rapiunt non sua, et semper in egestate
sunt.
25Anima quae benedicit impinguabitur:
et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26Qui abscondit frumenta, maledicetur
in populis: benedictio autem super caput
vendentium.
27Bene consurgit diluculo qui quaerit bo-
na: qui autem investigator malorum est,
opprimetur ab eis.
28Qui confidit in divitiis suis, corruet: iu-
sti autem quasi virens folium germinabunt.
29Qui conturbat domum suam, posside-
bit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.
30Fructus iusti lignum vitae: et qui susci-
pit animas sapiens est.
31Si iustus in terra recipit, quanto magis
impius et peccator?

Cap. XII

1Qui diligit disciplinam, diligit scien-
tiam: qui autem odit increpationes,
insipiens est.
2Qui bonus est, hauriet gratiam a Do-
mino: qui autem confidit in cogitationibus
suis impie agit.
3Non roborabitur homo ex impietate:
et radix iustorum non commovebitur.
4Mulier diligens, corona est viro suo: et
putredo in ossibus eius, quae confusione res
dignas gerit.
5Cogitationes iustorum iudicia: et con-
silia impiorum fraudulenta.
6Verba impiorum insidiantur sanguini:
os iustorum liberabit eos.
7Verte impios, et non erunt: domus au-
tem iustorum permanebit.
8Doctrina sua noscetur vir: qui autem
vanus et excors est, patebit contemptui.
9Melior est pauper et sufficiens sibi, quam
gloriosus et indigens pane.


pagina successiva »