La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 586


21Irretivit eum multis sermonibus, et blan-
ditiis labiorum protraxit illum. 22Statim
eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,
et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod
ad vincula stultus trahatur; 23donec transfi-
gat sagitta iecur eius, velut si avis festinet
ad laqueum, et nescit quod de periculo ani-
mae illius agitur. 24Nunc ergo fili mi, audi
me, et attende verbis oris mei. 25Ne abstra-
hatur in viis illius mens tua: neque deci-
piaris semitis eius: 26multos enim vulneratos
deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt
ab ea. 27Viae inferi domus eius, penetran-
tes in interiora mortis.

Cap. VIII

1Numquid non sapientia clamitat, et
prudentia dat vocem suam? 2In sum-
mis excelsisque verticibus supra viam, in me-
diis semitis stans. 3Iuxta portas civitatis in
ipsis foribus loquitur, dicens: 4O viri, ad vos
clamito, et vox mea ad filios hominum.
5Intelligite parvuli astutiam, et insipientes
animadvertite. 6Audite quoniam de rebus
magnis locutura sum, et aperientur labia
mea ut recta praedicent. 7Veritatem medi-
tabitur guttur meum, et labia mea detesta-
buntur impium. 8Iusti sunt omnes sermo-
nes mei, non est in eis pravum quid, neque
perversum. 9Recti sunt intelligentibus, et
aequi invenientibus scientiam. 10Accipite di-
sciplinam meam, et non pecuniam: doctri-
nam magis quam aurum eligite. 11Melior
est enim sapientia cunctis pretiosissimis: et
omne desiderabile ei non potest compara-
ri. 12Ego sapientia habito in consilio, et
eruditis intersum cogitationibus. 13Timor
Domini odit malum: arrogantiam, et su-
perbiam, et viam pravam, et os bilingue
detestor. 14Meum est consilium, et aequitas,
mea est prudentia, mea est fortitudo. 15Per
me reges regnant, et legum conditores iu-
sta decernunt: 16Per me principes impe-
rant, et potentes decernunt iustitiam. 17Ego
diligentes me diligo: et qui mane vigilant
ad me, invenient me. 18Mecum sunt divitiae,
et gloria, opes superbae et iustitia. 19Melior
est enim fructus meus auro, et lapide pre-
tioso, et genimina me argento electo. 20In
viis iustitiae ambulo, in medio semitarum
iudicii, 21ut ditem diligentes me, et thesau-
ros eorum repleam. 22Dominus possedit
me in initio viarum suarum, antequam quid-
quam faceret a principio. 23Ab aeterno or-
dinata sum, et ex antiquis antequam terra
fieret. 24Nondum erant abyssi, et ego iam
concepta eram: necdum fontes aquarum
eruperant: 25necdum montes gravi mole
constiterant: ante colles ego parturiebar:
26adhuc terram non fecerat, et flumina, et
cardines orbis terrae. 27Quando praeparabat
caelos, aderam: quando certa lege, et gyro
vallabat abyssos: 28quando aethera firmabat
sursum, et librabat fontes aquarum: 29quan-
do circumdabat mari terminum suum, et
legem ponebat aquis, ne transirent fines
suos: quando appendebat fundamenta ter-
rae. 30Cum eo eram cuncta componens: et
delectabar per singulos dies, ludens coram
eo omni tempore; 31ludens in orbe terrarum:
et deliciae meae esse, cum filiis hominum.
32Nunc ergo filii audite me: Beati, qui custo-
diunt vias meas. 33Audite disciplinam, et esto-
te sapientes, et nolite abiicere eam. 34Beatus
homo qui audit me, et qui vigilat ad fores
meas quotidie, et observat ad postes ostii
mei. 35Qui me invenerit, inveniet vitam, et
hauriet salutem a Domino: 36qui autem in
me peccaverit, laedet animam suam. Om-
nes qui me oderunt diligunt mortem.

Cap. IX

1Sapientia aedificavit sibi domum, exci-
dit columnas septem. 2Immolavit victi-
mas suas, miscuit vinum, et proposuit men-
sam suam. 3Misit ancillas suas ut vocarent
ad arcem, et ad moenia civitatis: 4Siquis est
parvulus, veniat ad me. Et insipientibus lo-
cuta est: 5Venite, comedite panem meum, et
bibite vinum quod miscui vobis. 6Relin-
quite infantiam, et vivite, et ambulate per
vias prudentiae. 7Qui erudit derisorem ipse
iniuriam sibi facit: et qui arguit impium,
sibi maculam generat. 8Noli arguere deri-


pagina successiva »