La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 572


4Quia multum repleta est anima no-
stra: opprobrium abundantibus, et de-
spectio superbis.

Psalmus CXXIII

1Canticum graduum
Nisi quia Dominus erat in nobis, di-
cat nunc Israel: 2nisi quia Dominus
erat in nobis,
Cum exsurgerent homines in nos, 3forte
vivos degluttissent nos:
Cum irasceretur furor eorum in nos,
4forsitan aqua absorbuisset nos.
5Torrentem pertransivit anima nostra:
forsitan pertransisset anima nostra aquam
intolerabilem.
6Benedictus Dominus qui non dedit
nos, in captionem dentibus eorum.
7Anima nostra sicut passer erepta est de
laqueo venantium: Laqueus contritus est,
et nos liberati sumus.
8Adiutorium nostrum in nomine Do-
mini, qui fecit caelum et terram.

Psalmus CXXIIII

1Canticum graduum
Qui confidunt in Domino, sicut mons
Sion: non commovebitur in aeter-
num qui habitat 2in Ierusalem.
Montes in circuitu eius: et Dominus
in circuitu populi sui, ex hoc nunc et
usque in saeculum.
3Quia non relinquet Dominus virgam
peccatorum super sortem iustorum: ut
non extendant iusti ad iniquitatem ma-
nus suas.
4Benefac Domine bonis, et rectis corde.
5Declinantes autem in obligationes, ad-
ducet Dominus cum operantibus iniqui-
tatem: pax super Israel.

Psalmus CXXV

1Canticum graduum
In convertendo Dominum captivitatem
Sion: facti sumus sicut consolati.
2Tunc repletum est gaudio os nostrum:
et lingua nostra exultatione
Tunc dicent inter gentes: Magnificavit
Dominus facere cum eis.
3Magnificavit Dominus facere nobis-
cum: facti sumus laetantes.
4Converte Domine captivitatem no-
stram, sicut torrens in austro.
5Qui seminant in lacrimis, in exulta-
tione metent.
6Euntes ibant et flebant, mittentes se-
mina sua.
Venientes autem venient cum exulta-
Tione, portantes manipulos suos.

Psalmus CXXVI

1Canticum graduum Salomonis.
Nisi Dominus aedificaverit domum,
in vanum laboraverunt qui aedificant
eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilavit qui custodit eam.
2Vanum est vobis ante lucem surgere:
surgire postquam sederitis, qui manducatis
panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: 3ec-
ce hereditas Domini filii: merces, fructus
ventris.
4Sicut sagittae in manu potentis: ita fi-
lii excussorum.
5Beatus vir qui implebit desiderium suum
ex ipsis: non confundentur cum loquentur
inimicis suis in porta.

Psalmus CXXVII

1Canticum graduum
Beati omnes, qui timent Dominum,
qui ambulant in viis eius.
2Labores manuum tuarum quia man-
ducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3Uxor tua sicut vitis abundans, in late-
ribus domus tuae.
Filii tui sicut novella olivarum, in cir-
cuitu mensae tuae.
4Ecce sic benedicetur homo, qui timet
Dominum.
5Benedicat tibi Dominus ex Sion: et
videas bona Ierusalem omnibus diebus vi-
tae tuae.
6Et videas filios filiorum tuorum, pa-
cem super Israel.


pagina successiva »