La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1133 » Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 571


165Pax multa diligentibus legem tuam:
et non est illis scandalum.
166Expectabam salutare tuum Domine:
et mandata tua dilexi.
167Custodivit anima mea testimonia tua:
et dilexi ea vehementer.
168Servavi mandata tua, et testimonia tua:
quia omnes viae meae in conspectu tuo.
Tau
169Appropinquet deprecatio mea in con-
spectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum
da mihi intellectum.
170Intret postulatio mea in conspectu tuo:
secundum eloquium tuum eripe me.
171Eructabunt labia mea hymnum, cum
docueris me iustificationes tuas.
172Pronuntiabit lingua mea eloquium
tuum quia omnia mandata tua aequitas.
173Fiat manus tua ut salvet me: quoniam
mandata tua elegi.
174Concupivi salutare tuum Domine: et
lex tua meditatio mea est.
175Vivet anima mea, et laudabit te: et iu-
dicia tua adiuvabunt me.
176Erravi, sicut ovis, quae periit: quaere
servum tuum, quia mandata tua non sum
oblitus.

Psalmus CXIX

1Canticum graduum
Ad Dominum cum tribularer clama-
Vi: et exaudivit me.
2Domine libera animam meam a labiis
iniquis, a lingua dolosa.
3Quid detur tibi, aut quid apponatur
tibi ad linguam dolosam?
4Sagittae potentis acutae, cum carboni-
bus desolatoriis.
5Heu mihi, quia incolatus meus prolon-
gatus est: habitavi cum habitationibus Ce-
dar: 6multum incola fuit anima mea.
7Cum his, qui oderunt pacem, eram pa-
cificus: cum loquebar illis, inpugnabant
me gratis.

Psalmus CXX

1Canticum graduum
Levavi oculos meos in montes, unde
veniet auxilium mihi.
2Auxilium meum a Domino, qui fecit
caelum et terram.
3Non det in commotionem pedem
tuum: neque dormitet qui custodit te.
4Ecce non dormitabit neque dormiet,
qui custodit Israel.
5Dominus custodit te, Dominus pro-
tectio tua, super manum dexteram tuam.
6Per diem sol non uret te: neque luna
per noctem.
7Dominus custodit te ab omni malo:
custodiat animam tuam Dominus.
8Dominus custodiat introitum tuum,
et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in
saeculum.

Psalmus CXXI

1Canticum graduum
Laetatus sum in his, quae dicta sunt
Mihi: in domum Domini ibimus.
2Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis
Ierusalem.
3Ierusalem, quae aedificatur ut civitas:
cuius participatio eius in idipsum.
4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus
Domini: testimonium Israel ad confiten-
dum nomini Domini.
5Quia illic sederunt sedes in iudicio, se-
des super domum David.
6Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem:
et abundantia diligentibus te:
7Fiat pax in virtute tua: et abundantia
in turribus tuis.
8Propter fratres meos, et proximos
meos, loquebar pacem de te:
9Propter domum Domini Dei nostri,
quaesivi bona tibi.

Psalmus CXXII

1Canticum graduum
Ad te levavi oculos meos, qui habitas
in caelis.
2Ecce sicut oculi servorum, in manibus
dominorum suorum,
Sicut oculi ancillae in manibus domi-
nae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum
nostrum donec misereatur nostri.
3Miserere nostri Domine, miserere nostri:
quia multum repleti sumus despectione:


pagina successiva »