
Psalmus CXXVIII
1Canticum graduum
Saepe expugnaverunt me a iuventute
Mea, dicat nunc Israel:
2Saepe expugnaverunt me a iuventute
mea: etenim non potuerunt mihi.
3Supra dorsum meum fabricabantur
peccatores: prolongaverunt iniquitatem
suam.
4Dominus iustus concidet cervices pec-
catorum: 5confundantur et convertantur
retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
6Fiant sicut faenum tectorum: quod
priusquam evellatur, exaruit:
7De quo non implevit manum suam
qui metit, et sinum suum qui manipulos
colligit.
8Et non dixerunt qui praeteribant: Be-
nedictio Domini super vos: benediximus
vobis in nomine Domini.
Psalmus CXXIX
1Canticum graduum
De profundis clamavi ad te Domine:
2Domine exaudi vocem meam:
Fiant aures tuae intendentes, in vocem
deprecationis meae.
3Si iniquitates observabis Domine:
Domine quis sustinebit?
4Quia apud te propitiatio est: et propter
legem tuam sustinui te Domine.
Sustinuit anima mea in verbum eius: 5spe-
ravit anima mea in Domino.
6A custodia matutina usque ad noctem:
speret Israel in Domino.
7Quia apud Dominum misericordia: et
copiosa apud eum redemptio.
8Et ipse redimet Israel, ex omnibus ini-
quitatibus eius.
Psalmus CXXX
1Canticum graduum David
Domine non est exaltatum cor meum:
neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis: neque in
mirabilibus super me.
2Si non humiliter sentiebam: sed exal-
tavi animam meam:
sicut ablactatum super matre sua, ita
retributio in anima mea.
3Speret Israel in Domino, ex hoc nunc
et usque in saeculum.
Psalmus CXXXI
1Canticum graduum
Memento Domine David, et omnis
mansuetudinis eius:
2Sicut iuravit Domino, votum vovit
Deo Iacob:
3Si introiero in tabernaculum domus
meae, si ascendero in lectum strati mei:
4Si dedero somnum oculis meis, et pal-
pebris meis dormitationem:
5Et requiem temporibus meis: donec
inveniam locum Domino, tabernaculum
Deo Iacob.
6Ecce audivimus eam in Ephrata: in-
venimus eam in campis silvae.
7Introibimus in tabernacula eius:
adorabimus in loco, ubi steterunt pedes
eius.
8Surge Domine in requiem tuam, tu et
arca sanctificationis tuae.
9Sacerdotes tui induantur iustitiam: et
sancti tui exultent.
10Propter David servum tuum, non aver-
tas faciem Christi tui.
11Iuravit Dominus David veritatem, et
non frustrabit eam: de fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
12Si custodierint filii tui testamentum
meum, et testimonia mea haec, quae doce-
bo eos:
Et filii eorum usque in saeculum, sede-
bunt super sedem tuam.
13Quoniam elegit Dominus Sion: elegit
eam in habitationem sibi.
14Haec requies mea in saeculum saeculi:
hic habitabo quoniam elegi eam.
15Viduam eius benedicens benedicam:
pauperes eius saturabo panibus.
16Sacerdotes eius induam salutari: et
sancti eius exultatione exultabunt.
17Illic producam cornu David, paravi
lucernam Christo meo.
18Inimicos eius induam confusione: super
ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
pagina successiva »