La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 567


bene prosperare: 26benedictus qui venit
in nomine Domini.
Benediximus vobis de domo Domini:
27Deus Dominus, et illuxit nobis.
Constituite diem sollemnem in conden-
Sis, usque ad cornua altaris.
28Deus meus es tu, et confitebor tibi:
Deus meus es tu; et exaltabo te.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me:
et factus es mihi in salutem.
29Confitemini Domino quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia eius.

Psalmus CXVIII

1Alleluia
Beati immaculati in via: qui ambu-
lant in lege Domini.
2Beati, qui scrutantur testimonia eius:
in toto corde exquirent eum.
3Non enim qui operantur iniquitatem,
in viis eius ambulaverunt.
4Tu mandasti mandata tua custodiri
nimis.
5Utinam dirigantur viae meae, ad custo-
diendas iustificationes tuas.
6Tunc non confundar, cum perspexero
in omnibus mandatis tuis.
7Confitebor tibi in directione cordis: in
eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
8Iustificationes tuas custodiam: non me
derelinquas usquequaque.
Beth
9In quo corriget adulescentior viam
suam? In custodiendo sermones tuos.
10In toto corde meo exquisivi te: ne re-
pellas me a mandatis tuis.
11In corde meo abscondi eloquia tua:
ut non peccem tibi.
12Benedictus es Domine: doce me iusti-
ficationes tuas.
13In labiis meis, pronunciavi omnia iu-
dicia oris tui.
14In via testimoniorum tuorum delecta-
tus sum, sicut in omnibus divitiis.
15In mandatis tuis exercebor: et consi-
derabo vias tuas.
16In iustificationibus tuis meditabor: non
obliviscar sermones tuos.
Gimel
17Retribue servo tuo, vivifica me: et cu-
stodiam sermones tuos.
18Revela oculos meos: et considerabo
mirabilia de lege tua.
19Incola ego sum in terra: non abscon-
das a me mandata tua.
20Concupivit anima mea desiderare iu-
stificationes tuas, in omni tempore.
21Increpasti superbos: maledicti qui de-
clinant a mandatis tuis.
22Aufer a me obprobrium, et contem-
ptum: quia testimonia tua exquisivi.
23Etenim sederunt principes, et adversum
me loquebantur: servus autem tuus exer-
cebatur in iustificationibus tuis.
24Nam et testimonia tua meditatio mea
est: et consilium meum iustificationes tuae.
Daleth
25Adhesit pavimento anima mea: vivifi-
ca me secundum verbum tuum.
26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me:
doce me iustificationes tuas.
27Viam iustificationum tuarum instrue
me: et exercebor in mirabilibus tuis.
28Dormitavit anima mea prae taedio: con-
firma me in verbis tuis.
29Viam iniquitatis amove a me: et de
lege tua miserere mei.
30Viam veritatis elegi: iudicia tua non
sum oblitus.
31Adhesi testimoniis tuis Domine: noli
me confundere.
32Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum.
He
33Legem pone mihi Domine viam iu-
stificationum tuarum: et exquiram eam
semper.
34Da mihi intellectum, et scrutabor le-
gem tuam: et custodiam illam in toto cor-
de meo.
35Deduc me in semitam mandatorum
tuorum: quia ipsam volui.
36Inclina cor meum in testimonia tua:


pagina successiva »