
ster miseretur.
6Custodiens parvulos Dominus: humi-
liatus sum et liberavit me.
7Convertere anima mea in requiem
tuam quia Dominus benefecit tibi.
8Quia eripuit animam meam de mor-
te: oculos meos a lacrimis, pedes meos
a lapsu.
9Placebo Domino in regione vivo-
rum.
Psalmus CXV
Alleluia
10Credidi, propter quod locutus
sum: ego autem humiliatus sum ni-
mis.
11Ego dixi in excessu meo: Omnis ho-
mo mendax.
12Quid retribuam Domino, pro omni-
bus quae retribuit mihi?
13Calicem salutaris accipiam: et nomen
Domini invocabo.
14Vota mea Domino reddam coram
omni populo eius: 15pretiosa in conspectu
Domini mors sanctorum eius:
16O Domine quia ego servus tuus: ego
servus tuus et filius ancillae tuae.
Disrupisti vincula mea: 17tibi sacrifica-
bo hostiam laudis, et nomen Domini in-
vocabo.
18Vota mea Domino reddam in conspe-
ctu omnis populi eius: 19in atriis domus Do-
mini in medio tui Ierusalem.
Psalmus CXVI
1Alleluia
Laudate Dominum omnes gentes:
laudate eum omnes populi:
2Quoniam confirmata est super nos mi-
sericordia eius: et veritas Domini manet
in saeculum.
Psalmus CXVII
1Alleluia
Confitemini Domino quoniam
bonus quoniam in saeculum mise-
ricordia eius.
2Dicat nunc Israel quoniam bonus: quo-
niam in saeculum misericordia eius.
3Dicat nunc domus Aaron: quoniam
in saeculum misericordia eius.
4Dicant nunc qui timent Dominum:
quoniam in saeculum misericordia eius.
5De tribulatione invocavi Dominum:
et exaudivit me in latitudinem Domi-
nus.
6Dominus mihi adiutor: non timebo
quid faciat mihi homo.
7Dominus mihi adiutor: et ego despi-
ciam inimicos meos.
8Bonum est confidere in Domino, quam
confidere in homine:
9Bonum est sperare in Domino, quam
sperare in principibus.
10Omnes gentes circumierunt me: et in
nomine Domini quia ultus sum in eos.
11Circumdantes circumdederunt me:
et in nomine autem Domini quia ultus sum in
eos.
12Circumdederunt me sicut apes, et exar-
serunt sicut ignis in spinis: et in nomine
Domini quia ultus sum in eos.
13Inpulsus eversus sum ut caderem: et
Dominus suscepit me.
14Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus:
et factus est mihi in salutem.
15Vox exultationis, et salutis in taberna-
culis iustorum.
16Dextera Domini fecit virtutem: dex-
tera Domini exaltavit me, dextera Domi-
ni fecit virtutem.
17Non moriar, sed vivam: et narrabo
opera Domini.
18Castigans castigavit me Dominus: et
morti non tradidit me.
19Aperite mihi portas iustitiae, ingressus
in eas confitebor Domino: 20haec porta Do-
mini iusti intrabunt in eam.
21Confitebor tibi quoniam exaudisti me:
et factus es mihi in salutem.
22Lapidem, quem reprobaverunt aedifi-
cantes hic factus est in caput anguli.
23A Domino factum est istud: et est mi-
rabile in oculis nostris.
24Haec est dies, quam fecit Dominus:
exultemus, et laetemur in ea.
25O Domine salvum fac, o Domine
pagina successiva »