
et non in avaritiam.
37Averte oculos meos ne videant vani-
tatem: in via tua vivifica me.
38Statue servo tuo eloquium tuum, in ti-
more tuo.
39Amputa obprobrium meum, quod su-
spicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
40Ecce concupivi mandata tua: in aequi-
tate tua vivifica me.
Vav
41Et veniat super me misericordia tua
Domine: salutare tuum secundum elo-
quium tuum.
42Et respondebo exprobrantibus mihi
verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
43Et ne auferas de ore meo verbum ve-
ritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis
supersperavi.
44Et custodiam legem tuam semper: in
saeculum et in saeculum saeculi.
45Et ambulabam in latitudine: quia man-
data tua exquisivi.
46Et loquebar in testimoniis tuis in con-
spectu regum: et non confundebar.
47Et meditabar in mandatis tuis, quae
dilexi.
48Et levavi manus meas ad mandata tua, quae
dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.
Zain
49Memor esto verbi tui servo tuo, in
quo mihi spem dedisti.
50Haec me consolata est in humilitate
mea quia eloquium tuum vivificavit me.
51Superbi inique agebant usquequaque:
a lege autem tua non declinavi.
52Memor fui iudiciorum tuorum a saecu-
lo Domine: et consolatus sum.
53Defectio tenuit me, prae peccatoribus
derelinquentibus legem tuam.
54Cantabiles mihi erant iustificationes
tuae, in loco peregrinationis meae.
55Memor fui in nocte nominis tui Domi-
ne: et custodivi legem tuam.
56Haec facta est mihi: quia iustificationes
tuas exquisivi.
Heth
57Portio mea Dominue, dixi custodire le-
gem tuam.
58Deprecatus sum faciem tuam in toto
corde meo: miserere mei secundum elo-
quium tuum.
59Cogitavi vias meas: et converti pedes
meos in testimonia tua.
60Paratus sum, et non sum turbatus: ut
custodiam mandata tua.
61Funes peccatorum circumplexi sunt
me: et legem tuam non sum oblitus.
62Media nocte surgebam ad confitendum
tibi, super iudicia iustificationis tuae.
63Particeps ego sum omnium timentium
te: et custodientium mandata tua.
64Misericordia tua Domini plena est ter-
ra: iustificationes tuas doce me.
Teth
65Bonitatem fecisti cum servo tuo Do-
mine, secundum verbum tuum.
66Bonitatem, et disciplinam, et scientiam
doce me: quia mandatis tuis credidi.
67Priusquam humiliarer ego deliqui: pro-
pterea eloquium tuum custodivi.
68Bonus es tu: et in bonitate tua doce
me iustificationes tuas.
69Multiplicata est super me iniquitas su-
perborum: ego autem in toto corde meo
scrutabor mandata tua.
70Coagulatum est sicut lac cor eorum:
ego vero legem tuam meditatus sum.
71Bonum mihi quia humiliasti me: ut
discam iustificationes tuas.
72Bonum mihi lex oris tui, super milia
auri, et argenti.
Iod
73Manus tuae fecerunt me, et plasmave-
runt me: da mihi intellectum, et discam
mandata tua.
74Qui timent te videbunt me, et laeta-
buntur: quia in verba tua supersperavi.
75Cognovi Domine quia aequitas iudicia
tua: et veritate humiliasti me.
76Fiat misericordia tua ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
77Veniant mihi miserationes tuae, et vi-
vam: quia lex tua meditatio mea est.
78Confundantur superbi, quia iniuste ini-
pagina successiva »