La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 60


manu sua. 21Dixitque ei Dominus revertenti
in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae
posui in manu tua, facias coram Pharaone:
ego indurabo cor eius, et non dimittet po-
pulum. 22Dicesque ad eum: Haec dicit Do-
minus: Filius meus primogenitus Israel.
23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat
mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego
interficiam filium tuum primogenitum.
24Cumque esset in itinere, in diversorio, oc-
currit ei Dominus, et volebat occidere eum.
25Tulit illico Sephora acutissimam petram,
et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque
pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu
mihi es. 26Et dimisit eum postquam dixe-
rat: Sponsus sanguinum ob circumcisio-
nem. 27Dixit autem Dominus ad Aaron:
Vide in occursum Moyse in desertum. Qui
perrexit obviam ei in Montem Dei, et
osculatus est eum. 28Narravitque Moyses
Aaron omnia verba Domini quibus mise-
rat eum, et signa quae mandaverat. 29Ve-
neruntque simul, et congregaverunt cun-
ctos seniores filiorum Israel. 30Locutusque
est Aaron omnia verba quae dixerat Domi-
nus ad Moysen: et fecit signa coram po-
pulo, 31et credidit populus. Audieruntque
quod visitasset Dominus filios Israel, et
quod respexisset afflictionem illorum: et
proni adoraverunt.

Cap. V

1Post haec ingressi sunt Moyses et Aa-
ron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit
Dominus Deus Israel: Dimitte populum
meum ut sacrificet mihi in deserto. 2At
ille respondit: Quis est Dominus, ut au-
diam vocem eius, et dimittam Israel? ne-
scio Dominum, et Israel non dimittam.
3Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit
nos, ut eamus viam trium dierum in solitu-
dunem, et sacrificemus Domino Deo no-
stro: ne forte accidat nobis pestis aut gla-
dius. 4Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moy-
ses et Aaron solicitatis populum ab operi-
bus suis: ite ad onera vestra: 5Dixitque Pha-
rao: Multus est populus terrae: videtis quod
turba succreverit: quanto magis si dederi-
tis eis requiem ab operibus? 6Praecepit er-
go in die illo praefectis operum et exactori-
bus populi, dicens: 7Nequaquam ultra da-
bitis paleas populo ad conficiendos late-
res, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant
stipulas. 8Et mensuram laterum, quam
prius faciebant, imponetis super eos, nec
minuetis quidquam: vacant enim, et idcir-
co vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrifi-
cemus Deo nostro. 9Opprimantur operi-
bus, et expleant ea: ut non acquiescant ver-
bis mendacibus. 10Igitur egressi praefecti
operum et exactores, ad populum dixerunt:
Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: 11ite,
et colligite sicubi invenire poteritis: nec
minuetur quidquam de opere vestro. 12Di-
spersusque est populus per omnem Terram
Aegypti ad colligendas paleas. 13Praefecti
quoque operum instabant, dicentes: Com-
plete opus vestrum quotidie, ut prius facere
solebatis quando dabantur vobis paleae. 14Fla-
gellatique sunt qui praeerant operibus filio-
rum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicen-
tibus: Quare non impletis mensuram late-
rum sicut prius, nec heri, nec hodie? 15Ve-
neruntque praepositi filiorum Israel, et voci-
ferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita
agis contra servos tuos? 16Paleae non dan-
tur nobis, et lateres similiter imperantur
en famuli tui flagellis caedimur, et iniuste
agitur contra populum tuum. 17Qui ait:
Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et
sacrificemus Domino. 18Ite ergo, et ope-
ramini: paleae non dabuntur vobis, et red-
detis consuetum numerum laterum. 19Vi-
debantque se Praepositi filiorum Israel in ma-
lo, eo quod diceretur eis: Non minuetur
quidquam de lateribus per singulos dies.
20Occurreruntque Moysi et Aaron, qui sta-
bant ex adverso, egredientibus a Pharaone:
21et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iu-
dicet, quoniam foetere fecistis odorem no-
strum coram Pharaone et servis eius, et
praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
22Reversusque est Moyses ad Dominum, et
ait: Domine, cur afflixisti populum istum?


pagina successiva »