
quid dicam eis? 14Dixit Deus ad Moysen:
Ego sum qui sum. Ait: Sic dices fi-
liis Israel: Qui est, misit me ad vos.
15Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec
dices filiis Israel: Dominus Deus patrum
vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac,
et Deus Iacob misit me ad vos: hoc nomen
mihi est in aeternum, et hoc memoriale,
meum in generationem et generationem.
16Vade, et congrega seniores Israel, et dices
ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum
apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac,
et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos:
et vidi omnia quae acciderunt vobis in Ae-
gypto: 17Et dixi ut educam vos de afflictio-
ne Aegypti in terram Chananaei et Hethaei
et Amorrhaei et Pherezaei et Hevaei et Ie-
busaei, ad terram fluentem lacte et melle.
18Et audient vocem tuam: ingredierisque tu,
et seniores Israel ad regem Aegypti, et di-
ces ad eum: Dominus Deus Hebraeorum
vocavit nos: ibimus viam trium dierum in
solitudinem, ut immolemus Domino Deo
nostro. 19Sed ego scio quod non dimittet
vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum
validate. 20Extendam enim manum meam,
et percutiam Aegyptum in cunctis mira-
bilibus meis, quae facturus sum in medio
eorum: post haec dimittet vos. 21Daboque
gratiam populo huic coram Aegyptiis: et
cum egrediemini, non exibitis vacui: 22sed,
postulabit mulier a vicina sua et ab hospi-
ta sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: po-
netisque eas super filios et filias vestras, et
spoliabitis Aegyptum.
Cap. IIII
1Respondens Moyses ait: Non cre-
dent mihi, neque audient vocem meam,
sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
2Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes
in manu tua? Respondit: Virga. 3Dixitque
Dominus: Proiice eam in terram. Proie-
cit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret
Moyses. 4Dixitque Dominus: Extende ma-
num tuam, et apprehende caudam eius.
Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
5Ut credant, inquit, quod apparuerit ti-
bi Dominus Deus patrum suorum, Deus
Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.
6Dixitque Dominus rursum: Mitte manum
tuam in sinum tuum. Quam cum misisset
in sinum, protulit leprosam instar nivis.
7Retrahe, ait, manum tuam in sinum,
tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat
similis carni reliquae. 8Si non credide-
rint, inquit, tibi, neque audierint sermonem
signi prioris, credent verbo signi sequen-
tis. 9Quod si nec duobus quidem his si-
gnis crediderint, neque audierint vocem
tuam: sume aquam fluminis, et effunde,
eam super aridam, et quidquid hauseris de
fluvio, vertetur in sanguinem. 10Ait Moy-
ses: Obsecro Domine, non sum eloquens
ab heri et nudiustertius: et ex quo locu-
tus es ad servum tuum, impeditioris et tar-
dioris lingua sum. 11Dixit Dominus ad
eum: Quis fecit os hominis? aut quis fa-
bricatus est mutum et surdum, videntem
et caecum? nonne ego? 12Perge igitur, et
ego ero in ore tuo: doceboque te quid lo-
quaris. 13At ille: Obsecro, inquit, Domi-
ne, mitte quem missurus es. 14Iratus Do-
minus in Moysen, ait: Aaron frater tuus
levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse
egreditur in occursum tuum, vidensque te
laetabitur corde. 15Loquere ad eum, et po-
ne verba mea in ore eius: et ego ero in ore
tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid
agere debeatis. 16Ipse loquetur pro te ad
populum, et erit os tuum: tu autem eris ei
in his quae ad Deum pertinent. 17Virgam
quoque hanc sume in manu tua, in qua fa-
cturus es signa. 18Abiit Moyses, et rever-
sus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei:
Vadam et revertar ad fratres meos in Aegy-
ptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait
Iethro: Vade in pace. 19Dixit ergo Domi-
nus ad Moysen in Madian: Vade, et rever-
tere in Aegyptum: mortui sunt enim om-
nes qui quaerebant animam tuam. 20Tulit
ergo Moyses uxorem suam, et filios suos,
et imposuit eos super asinum: reversusque
est in Aegyptum, portans virgam Dei in
pagina successiva »