
quare misisti me? 23Ex eo enim quo in-
gressus sum ad Pharaonem ut loquerer in
nomine tuo, afflixit populum tuum: et
non liberasti eos.
Cap. VI
1Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc
videbis quae facturus sim Pharaoni:
per manum enim fortem dimittet eos, et
in manu robusta eiiciet illos de terra sua.
2Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Ego Dominus 3qui apparui Abraham, Isaac,
et Iacob in Deo omnipotente: et nomen
meum Adonai non indicavi eis. 4Pepi-
gique foedus cum eis, ut darem eis Terram
Chanaan, terram peregrinationis eorum, in
qua fuerunt aduenae. 5Ego audivi gemi-
tum filiorum Israel, quo Aegyptii oppres-
serunt eos: et recordatus sum pacti mei.
6Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui
educam vos de ergastulo Aegyptiorum,
et eruam de servitute: ac redimam in bra-
chio excelso, et iudiciis magnis. 7Et assu-
mam vos mihi in populum, et ero vester
Deus: et scietis quod ego sum Dominus
Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo
Aegyptiorum: 8et induxerim in terram, su-
per quam levavi manum meam ut darem
eam Abraham, Isaac, et Iacob: daboque il-
lam vobis possidendam, ego Dominus.
9Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel:
qui non acquieverunt ei propter angustiam
spiritus, et opus durissimum. 10Locutusque
est Dominus ad Moysen, dicens: 11Ingrede-
re, et loquere ad Pharaonem regem Aegy-
pti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
12Respondit Moyses coram Domino: Ecce
filii Israel non audiunt me: et quo modo
audiet Pharao, praesertim cum incircumci-
sus sim labiis? 13Locutusque est Dominus ad
Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad fi-
lios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti
ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
14Isti sunt principes domorum per familias
suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: He-
noch et Phallu, Hesron et Charmi. 15Hae co-
gnationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel et
Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul fi-
lius Chananitidis. Hae progenies Simeon.
16Et haec nomina filiorum Levi per cogna-
tiones suas: Gerson et Caath et Merari.
Anni autem vitae Levi fuerunt centum tri-
ginta septem. 17Filii Gerson: Lobni et Se-
mei, per cognationes suas. 18Filii Caath:
Amram, et Isaar, et Hebron et 0ziel. Anni
quoque vitae Caath, centum triginta tres.
19Filii Merari: Moholi et Musi. Hae cognatio-
nes Levi per familias suas: 20Accepit autem
Amram uxorem Iochabed patruelem suam:
quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque
anni vitae Amram, centum triginta septem.
21Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Le-
chri. 22Filii quoque Oziel: Misael, et Elisa-
phan et Sethri. 23Accepit autem Aaron uxo-
rem Elisabeth filiam Aminadab, sororem
Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et
Eleazar, et Ithamar. 24Filii quoque Core:
Aser, et Elcana, et Abiasaph. Hae sunt co-
gnationes Coritarum. 25At vero Eleazar fi-
lius Aaron accepit uxorem defiliabus Phu-
tiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt prin-
cipes familiarum Leviticarum per cogna-
tiones suas. 26Iste est Aaron et Moyses, qui-
bus praecepit Dominus ut educerent filios
Israel de Terra Aegypti per turmas suas. 27Hi
sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem
Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto:
iste est Moyses et Aaron, 28in die qua locutus
est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti.
29Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem
Aegypti, omnia quae ego loquor tibi. 30Et ait
Moyses coram Domino: En incircumcisus
labiis sum, quo modo audiet me Pharao?
Cap. VII
1Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce
constitui te Deum Pharaonis: et Aa-
ron frater tuus erit propheta tuus. 2Tu
loqueris ei omnia quae mando tibi: et ille
loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios
Israel de terra sua. 3Sed ego indurabo cor
eius, et multiplicabo signa et ostenta mea
in Terra Aegypti, 4et non audiet vos: im-
pagina successiva »