La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 58


tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et
nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae
Pharaonis. 10Quem illa adoptavit in locum
filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens:
Quia de aqua tuli eum. 11In diebus illis
postquam creverat Moyses, egressus est ad
fatres suos: viditque afflictionem eorum, et
virum Aegyptium percutientem quendam
de Hebraeis fratribus suis. 12Cumque circum-
spexisset huc atque illuc, et nullum adesse
vidisset, percussum Aegyptium abscondit
sabulo. 13Et egressus die altero conspexit
duos Hebraeos rixantes: dixitque ei qui fa-
ciebat iniuriam: Quare percutis proximum
tuum? 14Qui respondit: Quis te constituit
principem et iudicem super nos? num oc-
cidere me tu vis, sicut heri occidisti Aegy-
ptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo
palam factum est verbum istud? 15Audi-
vitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat
occidere Moysen: qui fugiens de conspe-
ctu eius, moratus est in Terra Madian, et
sedit iuxta puteum. 16Erant autem sacerdo-
ti Madian septem filiae, quae venerunt ad
hauriendam aquam: et impletis canalibus
adaquare cupiebant greges patris sui. 17Su-
pervenere pastores, et eiecerunt eas: furre-
xitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit
eves earum. 18Quae cum revertissent ad Ra-
guel patrem suum, dixit ad eas: Cur velo-
cius venistis solito? 19Responderunt: Vir Ae-
gyptius liberavit nos de manu pastorum:
insuper et hausit aquam nobiscum, potumque
dedit ovibus. 20At ille: Ubi est? inquit,
Quare dimisistis hominem? vocate eum
ut comedat panem. 21Iuravit ergo Moyses
quod habitaret cum eo. Accepitque Sepho-
ram filiam eius uxorem: 22quae peperit ei fi-
lium, quem vocavit Gersam, dicens: Ad-
vena sui in terra aliena. Alterum vero pe-
perit, quem vocavit Eliezer, dicens Deus
enim patris mei adiutor meus eripuit me
de manu Pharaonis. 23Post multum vero
temporis mortuus est rex Aegypti: et inge-
miscentes filii Israel, propter opera voci-
ferati sunt: ascenditque clamor eorum ad
Deum ab operibus. 24Et audivit gemitum
eorum, ac recordatus est foederis quod pe-
pigit cum Abraham, Isaac, et Iacob. 25Et
respexit Dominus filios Israel et cogno-
vit eos.

Cap. III

1Moyses autem pascebat oves Iethro
soceri sui sacerdotis Madian: cumque
minasset gregem ad interiora deserti, venit
ad montem Dei Horeb: 2Apparuitque ei Do-
minus in flamma ignis de medio rubi: et
videbat quod rubus arderet, et non com-
bureretur. 3Dixit ergo Moyses: Vadam, et
videbo visionem hanc magnam, quare non
comburatur rubus. 4Cernens autem Domi-
nus quod pergeret ad videndum, vocavit
cum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses.
Qui respondit: Adsum: 5At ille: Ne appro-
pies, inquit, huc: solve calceamentum de
pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra
sancta est. 6Et ait: Ego sum Deus patris tui,
Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.
Abscondit Moyses faciem suam: non enim
audebat aspicere contra Deum. 7Cui ait Do-
minus: Vidi afflictionem populi mei in Ae-
gypto, et clamorem eius audivi propter du-
ritiam eorum qui praesunt operibus: 8et sciens
dolorem eius, descendi ut liberem eum de
manibus Aegyptiorum, et educam de terra
illa in terram bonam, et spatiosam, in ter-
ram quae fluit lacte et melle, ad loca Chana-
naei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et
Hevaei, et Iebusaei. 9Clamor ergo filiorum
Israel venit ad me: vidique afflictionem eo-
rum, qua ab Aegyptiis opprimuntur. 10Sed
veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas
populum meum, filios Israel de Aegypto.
11Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego
ut vadam ad Pharaonem, et educam filios
Israel de Aegypto? 12Qui dixit ei: Ego ero
tecum: et hoc habebis signum, quod mi-
serim te: Cum eduxeris populum meum
de Aegypto, immolabis Deo super mon-
tem istum. 13Ait Moyses ad Deum: Ecce
ego vadam ad filios Israel, et dicam eis:
Deus patrum vestrorum misit me ad vos.
Si dixerint mihi: Quod est nomen eius?


pagina successiva »