
Caput Primum
1Haec sunt nomina filiorum
Israel qui ingressi sunt in
Aegyptum cum Iacob: sin-
guli cum domibus suis in-
troierunt: 2Ruben, Simeon,
Levi, Iudas, 3Issachar, Zabulon et Benia-
min, 4Dan, et Nephthali, Gad, et Aser.
5Erant igitur omnes animae eorum qui e-
gressi sunt de femore Iacob, septuaginta:
Ioseph autem in Aegypto erat. *Quo mor-
tuo, et universis fratribus eius, omnique co-
gnatione illa, 7filii Israel creverunt, et quasi
germinantes multiplicati sunt: ac robora-
ti nimis, impleverunt terram. 8Surrexit in-
terea rex novus super Aegyptum, qui igno-
rabat Ioseph: 9et ait ad populum suum:
Ecce, populus filiorum Israel multus, et for-
tior nobis est. 10Venite, sapienter opprima-
mus eum, ne forte multiplicetur: et si in-
gruerit contra nos bellum, addatur inimi-
cis nostris, expugnatisque nobis egrediatur
de terra. 11Praeposuit itaque eis magistros
operum, ut affligerent eos oneribus: aedifi-
caveruntque urbes tabernaculorum Pharao-
ni, Phithom, et Ramesses. 12Quantoque op-
primebant eos, tanto magis multiplicaban-
tur, et crescebant: 13oderantque filios Israel,
Aegyptii, et affligebant illudentes eis: 14at-
que ad amaritudinem perducebant vitam
eorum operibus duris luti, et lateris, om-
nique famulatu, quo in terrae operibus pre-
mebantur. 15Dixit autem Rex Aegypti ob-
stetricibus Hebraeorum: quarum una voca-
batur Sephora, altera Phua, 16praecipiens
eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et
partus tempus advenerit: si masculus fue-
rit, interficite eum: si femina, reservate.
17Timuerunt autem obstetrices Deum, et
non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegy-
pti, sed conservabant mares. 18Quibus ad
se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod
facere voluistis, ut pueros servaretis? 19Quae
responderunt: Non sunt Hebraeae sicut
Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetrican-
di habent scientiam, et priusquam venia-
mus ad eas, pariunt. 20Bene ergo fecit
Deus obstetricibus: et crevit populus, con-
fortatusque est nimis. 21Et quia timuerunt
obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
22Praecepit ergo Pharao omni populo suo,
dicens: Quidquid masculini sexus natum
fuerit, in flumen proiicite: quidquid femi-
nini, reservate.
Cap. II
1Egressus est post haec vir de domo
Levi: et accepit uxorem stirpis suae.
2Quae concepit, et peperit filium: et videns
eum elegantem, abscondit tribus mensi-
bus. 3Cumque iam celare non posset, sum-
psit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitu-
mine ac pice: posuitque intus infantulum,
et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
4stante procul sorore eius, et considerante
eventum rei. 5Ecce autem descendebat
filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et
puellae eius gradiebantur per crepidinem
alvei. Quae cum vidisset fiscellam in pa-
pyrione, misit unam e famulabus suis: et
allatam 6aperiens, cernensque in ea parvu-
lum vagientem, miserta eius, ait: De infan-
tibus Hebraeorum est hic. 7Cui soror pue-
ri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi
mulierem Hebraeam, quae nutrire possit in-
fantulum? 8Respondit: Vade. Perre-
xit puella et vocavit matrem suam. 9Ad
quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait,
puerum istum, et nutri mihi: ego dabo
pagina successiva »