
Cap. XVII
1Spiritus meus attenuabitur, dies mei
breviabuntur: et solum mihi superest
sepulchrum.
2Non peccavi, et in amaritudinibus mo-
ratur oculus meus.
3Libera me, Domine, et pone me iuxta
te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
4Cor eorum longe fecisti a disciplina:
propterea non exaltabuntur.
5Praedam pollicetur sociis, et oculi filio-
rum eius deficient.
6Posuit me quasi in proverbium vulgi,
et exemplum sum coram eis.
7Caligavit ab indignatione oculus
meus, et membra mea quasi in nihilum
redacta sunt.
8Stupebunt iusti super hoc, et innocens
contra hypocritam suscitabitur.
9Et tenebit iustus viam suam, et mundis
manibus addet fortitudinem.
10Igitur omnes vos convertimini, et ve-
nite, et non inveniam in vobis ullum sa-
pientem.
11Dies mei transierunt, cogitationes meae
dissipatae sunt, torquentes cor meum:
12Noctem verterunt in diem, et rursum
post tenebras spero lucem.
13Si sustinuero, infernus domus mea est,
et in tenebris stravi lectulum meum.
14Putredini dixi: Pater meus es, mater
mea, et soror mea, vermibus.
15Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et
patientiam meam quis considerat?
16In profundissimum infernum descen-
dent omnia mea: putasne saltem ibi erit
requies mihi?
Cap. XVIII
1Respondens autem Baldad Suhites,
dixit:
2Usque ad quem finem verba iactabitis?
intelligite prius, et sic loquamur.
3Quare reputati sumus ut iumenta, et
sorduimus coram vobis?
4Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo?
5Nonne lux impii extinguetur, nec splen-
debit flamma ignis eius?
6Lux obtenebrescet in tabernaculo il-
lius, et lucerna quae super eum est extin-
guetur.
7Arctabuntur gressus virtutis eius, et
praecipitabit eum consilium suum.
8Immisit enim in rete pedes suos, et in
maculis eius ambulat.
9Tenebitur planta illius laqueo, et exar-
descet contra eum sitis.
10Abscondita est in terra pedica eius, et
decipula illius super semitam.
11Undique terrebunt eum formidines, et
involvent pedes eius.
12Attenuetur fame robur eius, et inedia
invadat costas illius.
13Devoret pulchritudinem cutis eius,
consumat brachia illius primogenita mors.
14Avellatur de tabernaculo suo fiducia
eius, et calcet super eum, quasi rex, interi-
tus. 15Habitent in tabernaculo illius socii
eius qui non est, aspergatur in tabernacu-
lo eius sulphur.
16Deorsum radices eius siccentur, sursum
autem atteratur messis eius.
17Memoria illius pereat de terra, et non
celebretur nomen eius in plateis.
18Expellet eum de luce in tenebras, et
de orbe transferet eum. 19Non erit semen
eius, neque progenies in populo suo, nec
ullae reliquiae in regionibus eius.
20In die eius stupebunt novissimi, et pri-
mos invadet horror.
21Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et
iste locus eius qui ignorat Deum.
Cap. XIX
1Respondens autem Iob, dixit:
2Usquequo affligitis animam meam,
et atteritis me sermonibus?
3En decies confunditis me, et non eru-
bescitis opprimentes me.
4Nempe etsi ignoravi, mecum erit igno-
rantia mea.
pagina successiva »