
21Sonitus terroris semper in auribus il-
lius: et cum pax sit, ille semper insidias su-
spicatur.
22Non credit quod reverti possit de tene-
bris ad lucem, circumspectans undique gladium.
23Cum se moverit ad quaerendum panem,
novit quod paratus sit in manu eius tene-
brarum dies.
24Terrebit eum tribulatio, et angustia
vallabit eum, sicut regem qui praepara-
tur ad praelium.
25Tetendit enim adversus Deum manum
suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
26Cucurrit adversus eum erecto collo,
et pingui cervice armatus est.
27Operuit faciem eius crassitudo, et de
lateribus eius arvina dependet.
28Habitavit in civitatibus desolatis, et in
domibus desertis, quae in tumulos sunt re-
dactae.
29Non ditabitur, nec perseverabit substan-
tia eius, nec mittet in terra radicem suam.
30Non recedet de tenebris: ramos eius
arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
31Non credet, frustra errore deceptus,
quod aliquo pretio redimendus sit.
32Antequam dies eius impleantur peri-
bit, et manus eius arescent.
33Laedetur quasi vinea in primo flore bo-
trus eius, et quasi oliva proiiciens florem
suum.
34Congregatio enim hypocritae sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum, qui
munera libenter accipiunt.
35Concepit dolorem, et peperit iniquita-
tem, et uterus eius praeparat dolos.
Cap. XVI
1Respondens autem Iob, dixit:
2Audivi frequenter talia, consolato-
res onerosi omnes vos estis.
3Numquid habebunt finem verba ven-
tosa? Aut aliquid tibi molestum est si lo-
quaris? 4Poteram et ego similia vestri lo-
qui, atque utinam esset anima vestra pro
anima mea:
5Consolarer et ego vos sermonibus, et
moverem caput meum super vos:
6roborarem vos ore meo: et moverem
labia mea, quasi parcens vobis.
7Sed quid agam? Si locutus fuero, non
quiescet dolor meus: et si tacuero, non re-
cedet a me.
8Nunc autem oppressit me dolor meus, et
in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
9Rugae meae testimonium dicunt con-
tra me, et suscitatur falsiloquus adversus
faciem meam, contradicens mihi.
10Collegit furorem suum in me, et com-
minans mihi, infremuit contra me denti-
bus suis: hostis meus terribilibus oculis
me intuitus est.
11Aperuerunt super me ora sua, et expro-
brantes percusserunt maxillam meam, sa-
tiati sunt poenis meis.
12Conclusit me Deus apud iniquum, et
manibus impiorum me tradidit.
13Ego ille quondam opulentus repente
contritus sum: tenuit cervicem meam, con-
fregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
14Circumdedit me lanceis suis, convul-
neravit lumbos meos, non pepercit, et ef-
fudit in terra viscera mea.
15Concidit me vulnere super vulnus, ir-
ruit in me quasi gigas.
16Saccum consui super cutem meam, et
operui cinere carnem meam.
17Facies mea intumuit a fletu, et palpe-
brae meae caligaverunt.
18Haec passus sum absque iniquitate ma-
nus meae, cum haberem mundas ad Deum
preces.
19Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi cla-
mor meus.
20Ecce enim in caelo testis meus, et con-
scius meus in excelsis.
21Verbosi amici mei: ad Deum stillat
oculus meus.
22Atque utinam sic iudicaretur vir cum
Deo, quomodo iudicatur filius hominis
cum collega suo.
23Ecce enim breves anni transeunt, et se-
mitam per quam non revertar ambulo.
pagina successiva »