La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 494


5At vos contra me erigimini, et arguitis
me opprobriis meis.
6Saltem nunc intelligite quia Deus non
aequo iudicio afflixerit me, et flagellis suis
me cinxerit.
7Ecce clamabo, vim patiens, et nemo au-
diet: vociferabor, et non est qui iudicet.
8Semitam meam circumsepsit, et transire
non possum, et in calle meo tenebras posuit.
9Spoliavit me gloria mea, et abstulit co-
ronam de capite meo.
10Destruxit me undique, et pereo, et qua-
si evulsae arbori abstulit spem meam.
11Iratus est contra me furor eius, et sic
me habuit quasi hostem suum.
12Simul venerunt latrones eius, et fece-
runt sibi viam per me, et obsederunt in gy-
ro tabernaculum meum.
13Fratres meos longe fecit a me, et noti
mei quasi alieni recesserunt a me.
14Dereliquerunt me propinqui mei: et
qui me noverant obliti sunt mei.
15Inquilini domus meae et ancillae meae
sicut alienum habuerunt me, et quasi pere-
grinus fui in oculis eorum.
16Servum meum vocavi, et non respon-
dit, ore proprio deprecabar illum.
17Halitum meum exhorruit uxor mea,
et orabam filios uteri mei.
18Stulti quoque despiciebant me, et cum
ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19Abominati sunt me quondam consilia-
rii mei, et quem maxime diligebam, aver-
satus est me.
20Pelli meae, consumptis carnibus, adhae-
sit os meum, et derelicta sunt tantummo-
do labia circa dentes meos.
21Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos
amici mei, quia manus Domini tetigit me.
22Quare persequimini me sicut Deus, et
carnibus meis saturamini?
23Quis mihi tribuat ut scribantur sermo-
nes mei? Quis mihi det ut exarentur in li-
bro 24stylo ferreo, et plumbi lamina, vel
celte sculpantur in silice?
25Scio enim quod redemptor meus vivit,
et in novissimo die de terra surrecturus sum:
26Et rursum circumdabor pelle mea, et
in carne mea videbo Deum meum:
27quem visurus sum ego ipse, et oculi
mei conspecturi sunt, et non alius: reposi-
ta est haec spes mea in sinu meo.
28Quare ergo nunc dicitis: Persequamur
eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
29Fugite ergo a facie gladii, quoniam
ultor iniquitatum gladius est: et scitote es-
se iudicium.

Cap. XX

1Respondens autem Sophar Naa-
mathites, dixit:
2Idcirco cogitationes meae variae succe-
dunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3Doctrinam qua me arguis, audiam, et
spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
4Hoc scio a principio, ex quo positus
est homo super terram,
5quod laus impiorum brevis sit, et gau-
dium hypocritae ad instar puncti:
6Si ascenderit usque ad caelum superbia
eius, et caput eius nubes tetigerit:
7quasi sterquilinium in fine perdetur: et
qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8Velut somnium avolans non invenie-
tur: transiet sicut visio nocturna.
9Oculus qui eum viderat, non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
10Filii eius atterentur egestate, et manus
illius reddent ei dolorem suum.
11Ossa eius implebuntur vitiis adolescen-
tiae eius, et cum eo in pulvere dormient.
12Cum enim dulce fuerit in ore eius ma-
lum, abscondet illud sub lingua sua.
13Parcet illi, et non derelinquet illud, et
celabit in gutture suo.
14Panis eius in utero illius vertetur in fel
aspidum intrinsecus.
15Divitias quas devoravit, evomet, et de
ventre illius extrahet eas Deus.
16Caput aspidum suget, et occidet eum
lingua viperae. 17(Non videat rivulos flu-
minis, torrentes mellis et butyri.)
18Luet quae fecit omnia, nec tamen con-
sumetur: iuxta multitudinem adinventio-


pagina successiva »