La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 403


Dominus: Non habent isti dominos: re-
vertatur unusquisque in domum suam in
pace. 17Et ait rex Israel ad Iosaphat: Non-
ne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi
quidquam boni, sed ea quae mala sunt? 18At
ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vi-
di Dominum sedentem in solio suo, et om-
nem exercitum caeli assistentem ei a dextris
et a sinistris. 19Et dixit Dominus: Quis de-
cipiet Achab regem Israel ut ascendat et
corruat in Ramoth Galaad? Cumque dice-
ret unus hoc modo, et alter alio, 20processit
spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego
decipiam eum. Cui Dominus: In quo, in-
quit, decipies? 21At ille respondit: Egre-
diar, et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum eius. Dixitque Dominus: De-
cipies, et praevalebis: egredere, et fac ita.
22Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum
mendacii in ore omnium prophetarum tuo-
rum, et Dominus locutus est de te mala.
23Accessit autem Sedecias filius Chanaana,
et percussit Michaeae maxillam, et ait: Per
quam viam transivit spiritus Domini a me,
ut loqueretur tibi? 24Dixitque Michaeas: Tu
ipse videbis in die illo, quando ingressus
fueris cubiculum de cubiculo ut absconda-
ris. 25Praecepit autem rex Israel, dicens: Tol-
lite Michaeam, et ducite eum ad Amon prin-
cipem civitatis, et ad Ioas filium Amelech.
26Et dicetis: Haec dicit rex: Mittite hunc
in carcerem, et date ei panis modicum, et
aquae pauxillum, donec revertar in pace.
27Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pa-
ce, non est locutus Dominus in me. Et ait:
Audite, omnes populi. 28Igitur ascenderunt
rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth
Galaad. 29Dixitque rex Israel ad Iosaphat:
Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam:
tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque
rex Israel habitu, venit ad bellum. 30Rex
autem Syriae praeceperat ducibus equitatus
sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum,
aut contra maximum, nisi contra solum regem
Israel. 31Itaque cum vidissent princi-
pes equitatus Iosaphat, dixerunt: Rex Is-
rael est iste. Et circumdederunt eum di-
micantes: at ille clamavit ad Dominum,
et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab il-
lo. 32Cum enim vidissent duces equitatus,
quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.
33Accidit autem ut unus e populo sagittam
in incertum iaceret, et percuteret regem
Israel inter cervicem et scapulas, at ille
aurigae suo ait: Converte manum tuam,
et educ me de acie, quia vulneratus sum.
34Et finita est pugna in die illo: porro rex
Israel stabat in curru suo contra Syros us-
que ad vesperam, et mortuus est oc-
cidente sole.

Cap. XIX

1Reversus est autem Iosaphat rex Iuda
in domum suam pacifice in Ierusalem.
2Cui occurrit Iehu filius Henani Videns, et
ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his
qui oderunt Dominum amicitia iungeris,
et idcirco iram quidem Domini merebaris:
3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod
abstuleris lucos de terra Iuda, et praepara-
veris cor tuum ut requireres Dominum
Deum patrum tuorum. 4Habitavit ergo Io-
saphat in Ierusalem, rursumque egressus est
ad populum de Bersabee usque ad montem
Ephraim, et revocavit eos ad Dominum
Deum patrum suorum. 5Constituitque iudi-
ces terrae in cunctis civitatibus Iuda muni-
tis per singula loca, 6et praecipiens iudici-
bus: Videte, ait, quid faciatis: non enim ho-
minis exercetis iudicium, sed Domini: et
quodcumque iudicaveritis, in vos redun-
dabit. 7Sit timor Domini vobiscum, et cum
diligentia cuncta facite: non est enim apud
Dominum Deum nostrum iniquitas, nec
personarum acceptio, nec cupido mune-
rum. 8In Ierusalem quoque constituit Io-
saphat Levitas, et sacerdotes, et principes
familiarum ex Israel, ut iudicium et causam
Domini iudicarent habitatoribus eius. 9Prae-
cepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Do-
mini fideliter et corde perfecto. 10Omnem
causam quae venerit ad vos fratrum vestro-
rum, qui habitant in urbibus suis inter co-
gnationem et cognationem, ubicumque


pagina successiva »