La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 404


quaestio est de lege, de mandato, de cere-
moniis, de iustificationibus: ostendite eis,
ut non peccent in Dominum, et ne veniat
ira super vos et super fratres vestros: sic er-
go agentes non peccabitis. 11Amarias au-
tem sacerdos et pontifex vester in his, quae
ad Deum pertinent, praesidebit: porro Za-
badias filius Ismahel, qui est dux in domo
Iuda, super ea opera erit quae ad regis
officium pertinent: habetisque magistros Le-
vitas coram vobis. Confortamini, et agi-
te diligenter, et erit Dominus vobis-
cum in bonis.

Cap. XX

1Post haec congregati sunt filii Moab,
et filii Ammon, et cum eis de Ammo-
nitis, ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum.
2Veneruntque nuncii, et indicaverunt Iosa-
phat, dicentes: Venit contra te multitudo
magna de his locis quae trans mare sunt, et
de Syria: et ecce consistunt in Asasontha-
mar, quae est Engaddi. 3Iosaphat autem ti-
more perterritus, totum se contulit ad ro-
gandum Dominum, et praedicavit ieiunium
universo Iuda. 4Congregatusque est Iudas
ad deprecandum Dominum: sed et omnes
de urbibus suis venerunt ad obsecrandum
eum. 5Cumque stetisset Iosaphat in medio
coetu Iuda et Ierusalem, in domo Domini
ante atrium novum, 6ait: Domine Deus
patrum nostrorum, tu es Deus in caelo, et
dominaris cunctis regnis gentium: in ma-
nu tua est fortitudo et potentia, nec quis-
quam tibi potest resistere. 7Nonne tu, Deus
noster, interfecisti omnes habitatores terrae
huius coram populo tuo Israel, et dedisti
eam semini Abraham amici tui in sempi-
ternum? 8Habitaveruntque in ea, et extru-
xerunt in illa sanctuarium nomini tuo, di-
centes: 9Si irruerint super nos mala, gla-
dius iudicii, pestilentia, et fames, stabimus
coram domo hac in conspectu tuo, in qua
invocatum est nomen tuum: et clamabi-
mus ad te in tribulationibus nostris, et ex-
audies, salvosque facies. 10Nunc igitur, ec-
ce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per
quos non concessisti Israel ut transirent
quando egrediebantur de Aegypto, sed de-
clinaverunt ab eis, et non interfecerunt il-
los, 11e contrario agunt, et nituntur eiicere
nos de possessione quam tradidisti nobis.
12Deus noster, ergo non iudicabis eos? In
nobis quidem non est tanta fortitudo, ut
possimus huic multitudini resistere, quae ir-
ruit super nos. Sed cum ignoremus quid
agere debeamus, hoc solum habemus resi-
dui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
13Omnis vero Iuda stabat coram Domino
cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.
14Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii
Banaiae filii Iehiel filii Mathaniae, Levites
de filiis Asaph, super quem factus est spi-
ritus Domini, in medio turbae, 15et ait: At-
tendite, omnis Iuda, et qui habitatis Ieru-
salem, et tu, rex Iosaphat: haec dicit Do-
minus vobis: Nolite timere, nec paveatis
hanc multitudinem: non est enim vestra
pugna, sed Dei. 16Cras descendetis contra
eos: ascensuri enim sunt per clivum nomi-
ne Sis, et invenietis illos in summitate tor-
rentis qui est contra solitudinem Ieruel.
17Non eritis vos qui dimicabitis, sed tan-
tummodo confidenter state, et videbitis
auxilium Domini super vos, o Iuda, et Ie-
rusalem: nolite timere, nec paveatis: cras
egrediemini contra eos, et Dominus erit
vobiscum. 18Iosaphat ergo, et Iuda, et om-
nes habitatores Ierusalem ceciderunt pro-
ni in terram coram Domino, et adorave-
runt eum. 19Porro Levitae de filiis Caath,
et de filiis Core laudabant Dominum Deum
Israel voce magna in excelsum. 20Cumque
mane surrexissent, egressi sunt per deser-
tum Thecue: profectisque eis, stans Iosa-
phat in medio eorum, dixit: Audite me
viri Iuda, et omnes habitatores Ierusalem:
credite in Domino Deo vestro, et securi
eritis: credite prophetis eius, et cuncta eve-
nient prospera. 21Deditque consilium po-
pulo, et statuit cantores Domini, ut lauda-
rent eum in turmis suis, et antecederent
exercitum, ac voce consona dicerent:
Confitemini Domino, quoniam in aeternum


pagina successiva »