La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 402


et Nathanael, et Michaeam, ut docerent in
civitatibus Iuda: 8et cum eis Levitas Seme-
iam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quo-
que, et Semiramoth, et Ionathan, Adoniamque
et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et
cum eis Elisama, et Ioran sacerdotes: 9do-
cebantque populum in Iuda, habentes librum
legis Domini, et circuibant cunctas urbes
Iuda, atque erudiebant populum. 10Itaque
factus est pavor Domini super omnia re-
gna terrarum quae erant per gyrum Iuda,
nec audebant bellare contra Iosaphat. 11Sed
et Philisthaei Iosaphat munera deferebant,
et vectigal argenti: Arabes quoque adduce-
bant pecora, arietum septem millia septin-
genta, et hircorum totidem. 12Crevit ergo
Iosaphat, et magnificatus est usque in su-
blime: atque aedificavit in Iuda domos ad
instar turrium, urbesque muratas. 13Et multa
opera paravit in urbibus Iuda: viri quo-
que bellatores et robusti erant in Ierusa-
lem, 14quorum iste numerus per domos at-
que familias singulorum: in Iuda princi-
pes exercitus, Ednas dux, et cum eo robu-
stissimi viri trecenta millia. 15Post hunc Io-
hanan princeps, et cum eo ducenta octo-
ginta millia. 16Post istum quoque Amasias
filius Zechri, consecratus Domino, et cum
eo ducenta millia virorum fortium. 17Hunc
sequebatur robustus ad praelia Eliada, et
cum eo tenentium arcum et clypeum du-
centa millia. 18Post istum etiam Iozabad, et
cum eo centum octoginta millia expedito-
rum militum. 19Hi omnes erant ad manum
regis, exceptis aliis quos posuerat in urbi-
bus muratis in universo Iuda.

Cap. XVIII

1Fuit ergo Iosaphat dives et inclytus
multum, et affinitate coniunctus est
Achab. 2Descenditque post annos ad eum
in Samariam: ad cuius adventum mactavit
Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et
populo qui venerat cum eo: persuasitque illi
ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3Dixitque
Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda:
Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille
respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus,
sic et populus meus: tecumque erimus in bello.
4Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Consu-
le, obsecro, impraesentiarum sermonem Do-
mini. 5Congregavit igitur rex Israel pro-
phetarum quadringentos viros, et dixit ad
eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire
debemus, an quiescere? At illi: Ascende,
inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
6Dixitque Iosaphat: Numquid non est hic
prophetes Domini, ut ab illo etiam requi-
ramus? 7Et ait rex Israel ad Iosaphat: Est
vir unus a quo possumus quaerere Domini
voluntatem: sed ego odi eum, quia non pro-
phetat mihi bonum, sed malum omni tem-
pore: est autem Michaeas filius Iemla. Di-
xitque Iosaphat: Ne loquaris, rex, hoc mo-
do. 8Vocavit ergo rex Israel unum de eu-
nuchis, et dixit ei: Voca cito Michaeam fi-
lium Iemla. 9Porro rex Israel, et Iosaphat
rex Iuda, uterque sedebant in solio suo, ve-
stiti cultu regio: sedebant autem in area
iuxta portam Samariae, omnesque prophetae
vaticinabantur coram eis. 10Sedecias vero
filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et
ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis
Syriam, donec conteras eam. 11Omnesque
prophetae similiter prophetabant, atque di-
cebant: Ascende in Ramoth Galaad, et pro-
speraberis, et tradet eos Dominus in manu
regis. 12Nuncius autem qui ierat ad vocan-
dum Michaeam, ait illi: En verba omnium
prophetarum uno ore bona regi annun-
tiant: quaeso ergo te ut et sermo tuus ab
eis non dissentiat, loquarisque prospera. 13Cui
respondit Michaeas: Vivit Dominus, quia
quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc
loquar. 14Venit ergo ad regem. Cui rex
ait: Michaea, ire debemus in Ramoth Ga-
laad ad bellandum, an quiescere? Cui ille
respondit: Ascendite: cuncta enim prospe-
ra evenient, et tradentur hostes in manus
vestras. 15Dixitque rex: Iterum atque iterum
te adiuro, ut mihi non loquaris, nisi quod
verum est in nomine Domini. 16At ille ait:
Vidi universum Israel dispersum in mon-
tibus, sicut oves absque pastore: et dixit


pagina successiva »