La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 391


tudinem domus cubitorum viginti: et lati-
tudinem similiter viginti cubitorum: et la-
minis aureis texit eam, quasi talentis sex-
centis. 9Sed et clavos fecit aureos, ita ut
singuli clavi siclos quinquagenos appen-
derent: coenacula quoque texit auro. 10Fe-
cit etiam in domo Sancti sanctorum cheru-
bim duos, opere statuario: et texit eos au-
ro. 11Alae cherubim viginti cubitis extende-
bantur, ita ut una ala haberet cubitos quin-
que et tangeret parietem domus: et altera
quinque cubitos habens, alam tangeret al-
terius cherub. 12Similiter cherub alterius
ala, quinque habebat cubitos, et tangebat
parietem: et ala eius altera quinque cubi-
torum, alam cherub alterius contingebat.
13Igitur alae utriusque cherubim expansae
erant et extendebantur per cubitos vigin-
ti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et fa-
cies eorum erant versae ad exteriorem do-
mum. 14Fecit quoque velum ex hyacintho,
purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei che-
rubim. 15Ante fores etiam templi duas co-
lumnas, quae triginta et quinque cubitos
habebant altitudinis: porro capita earum,
quinque cubitorum. 16Necnon et quasi ca-
tenulas in oraculo, et superposuit eas capi-
tibus columnarum: malogranata etiam cen-
tum, quae catenulis interposuit. 17Ipsas quo-
que columnas posuit in vestibulo templi,
unam a dextris, et alteram a sinistris: eam,
quae a dextris erat, vocavit Iachin: et quae
ad laevam, Booz.

Cap. IIII

1Fecit quoque altare aeneum viginti
cubitorum longitudinis, et viginti cu-
bitorum latitudinis, et decem cubitorum
altitudinis. 2Mare etiam fusile decem cu-
bitis a labio usque ad labium, rotundum
per circuitum: quinque cubitos habebat
altitudinis, et funiculus triginta cubitorum
ambiebat gyrum eius. 3Similitudo quo-
que boum erat subter illud, et decem cu-
bitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi
duobus versibus alvum maris circuibant.
Boves autem erant fusiles: 4et ipsum ma-
re super duodecim boves impositum erat,
quorum tres respiciebant ad aquilonem,
et alii tres ad occidentem: porro tres alii
meridiem, et tres qui reliqui erant, orien-
tem, habentes mare superpositum: poste-
riora autem boum erant intrinsecus sub ma-
ri. 5Porro vastitas eius habebat mensuram
palmi, et labium illius erat quasi labium ca-
licis, vel repandi lilii: capiebatque tria mil-
lia metretas. 6Fecit quoque conchas decem:
et posuit quinque a dextris, et quinque a
sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in ho-
locaustum oblaturi erant: porro in mari sa-
cerdotes lavabantur. 7Fecit autem et can-
delabra aurea decem secundum speciem,
qua iussa erant fieri: et posuit ea in templo,
quinque a dextris, et quinque a sinistris.
8Necnon et mensas decem: et posuit eas
in templo, quinque a dextris, et quinque a
sinistris: phialas quoque aureas centum.
9Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam
grandem: et ostia in basilica, quae texit aere.
10Porro mare posuit in latere dextro contra
orientem ad meridiem. 11Fecit autem Hi-
ram lebetes, et creagras, et phialas: et com-
plevit omne opus regis in domo Dei: 12hoc
est, columnas duas, et epistylia, et capita, et
quasi quaedam retiacula, quae capita tege-
rent super epistylia. 13Malogranata quoque
quadringenta, et retiacula duo ita ut bini
ordines malogranatorum singulis retiacu-
lis iungerentur, quae protegerent epistylia,
et capita columnarum. 14Bases etiam fecit,
et conchas, quas superposuit basibus: 15ma-
re unum, boves quoque duodecim sub ma-
ri, 16et lebetes, et creagras, et phialas. Om-
nia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius
in domo Domini ex aere mundissimo.
17In regione Iordanis, fudit ea rex in argil-
losa terra inter Sochot et Saredatha.
18Erat autem multitudo vasorum innume-
rabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
19Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei,
et altare aureum, et mensas, et super eas
panes propositionis: 20candelabra quoque
cum lucernis suis ut lucerent ante oracu-
lum iuxta ritum ex auro purissimo: 21et


pagina successiva »