
florentia quaedam, et lucernas, et forcipes
aureos: omnia de auro mundissimo facta
sunt. 22Thymiateria quoque, et thuribula,
et phialas, et mortariola ex auro purissimo.
Et ostia caelavit templi interioris, id est,
in Sancta sanctorum: et ostia templi fo-
rinsecus aurea. Sicque completum est om-
ne opus quod fecit Salomon in do-
mo Domini.
Cap. V
1Intulit igitur Salomon omnia quae
voverat David pater suus: argentum, et
aurum, et universa vasa posuit in thesauris
domus Dei. 2Post quae congregavit ma-
iores natu Israel, et cunctos principes tri-
buum, et capita familiarum de filiis Israel
in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis
Domini de civitate David, quae est Sion.
3Venerunt itaque ad regem omnes viri Is-
rael in die solemni mensis septimi. 4Cumque
venissent cuncti seniorum Israel, portave-
runt Levitae arcam, 5et intulerunt eam, et
omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa
sanctuarii, quae erant in tabernaculo, por-
taverunt sacerdotes cum Levitis. 6Rex au-
tem Salomon, et universus coetus Israel, et
omnes qui fuerunt congregati ante arcam,
immolabant arietes et boves absque ullo
numero: tanta enim erat multitudo victi-
marum. 7Et intulerunt sacerdotes arcam
foederis Domini in locum suum, id est, ad
oraculum templi, in Sancta sanctorum sub-
ter alas cherubim: 8ita ut cherubim expan-
derent alas suas super locum in quo posi-
ta erat arca, et ipsam arcam tegerent cum
vectibus suis. 9Vectium autem quibus por-
tabatur arca, quia paululum longiores erant,
capita parebant ante oraculum: si vero quis
paululum fuisset extrinsecus, eos videre
non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in
praesentem diem. 10Nihilque erat aliud in
arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moy-
ses in Horeb, quando legem dedit Domi-
nus filiis Israel egredientibus ex Aegypto.
11Egressis autem sacerdotibus de sanctua-
rio (omnes enim sacerdotes qui ibi potue-
rant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc
in illo tempore vices et ministeriorum or-
do inter eos divisus erat), 12tam Levitae quam
cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et
qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et
fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et
psalteriis, et citharis concrepabant, stantes
ad orientalem plagam altaris, et cum eis
sacerdotes centum viginti canentes tubis.
13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et
cymbalis, et organis, et diversi generis mu-
sicorum concinentibus, et vocem in subli-
me tollentibus, longe sonitus audiebatur,
ita ut cum Dominum laudare coepissent et
dicere: Confitemini Domino quoniam bo-
nus, quoniam in aeternum misericordia eius;
impleretur domus Dei nube, 14nec possent
sacerdotes stare et ministrare propter cali-
ginem. Compleverat enim gloria Domi-
ni domum Dei.
Cap. VI
1Tunc Salomon ait: Dominus pollici-
tus est ut habitaret in caligine: 2ego
autem aedificavi domum nomini eius, ut
habitaret ibi in perpetuum. 3Et convertit
rex faciem suam, et benedixit universae
multitudini Israel (nam omnis turba stabat
intenta), et ait: 4Benedictus Dominus Deus
Israel, qui quod locutus est David patri
meo, opere complevit, dicens: 5A die qua
eduxi populum meum de terra Aegypti,
non elegi civitatem de cunctis tribubus Is-
rael ut aedificaretur in ea domus nomini
meo, neque elegi quemquam alium virum,
ut esset dux in populo Israel: 6sed ele-
gi Ierusalem ut sit nomen meum in ea: et
elegi David ut constituerem eum super po-
pulum meum Israel. 7Cumque fuisset volun-
tatis David patris mei ut aedificaret domum
nomini Domini Dei Israel, 8dixit Dominus
ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut
aedificares domum nomini meo, bene qui-
dem fecisti huiuscemodi habere voluntatem:
9sed non tu aedificabis domum: verum filius
tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse
aedificabit domum nomini meo. 10Comple-
pagina successiva »