
et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi
domum, in qua et habitavit: 4sic fac me-
cum ut aedificem domum nomini Domini
Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum
incensum coram illo, et fumiganda aroma-
ta, et ad propositionem panum sempiter-
nam, et ad holocautomata mane, et vespe-
re, sabbatis quoque, et neomeniis, et sollem-
nitatibus Domini Dei nostri in sempiter-
num, quae mandata sunt Israeli. 5Domus
enim quam aedificare cupio, magna est: ma-
gnus est enim Deus noster super omnes
deos. 6Quis ergo poterit praevalere, ut aedifi-
cet ei dignam domum? si caelum, et cae-
li caelorum, capere eum nequeunt, quantus
ego sum, ut possim aedificare ei domum? sed
ad hoc tantum, ut adoleatur incensum co-
ram illo. 7Mitte ergo mihi virum eruditum,
qui noverit operari in auro, et argento, aere,
et ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et
qui sciat sculpere caelaturas cum his artifi-
cibus quos mecum habeo in Iudaea, et Ieru-
salem, quos praeparavit David pater meus.
8Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceu-
thina, et pinea de Libano: scio enim quod
servi tui noverint caedere ligna de Libano,
et erunt servi mei cum servis tuis, 9ut paren-
tur mihi ligna plurima. Domus enim quam
cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta.
10Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna,
servis tuis, dabo in cibaria tritici coros vi-
ginti millia, et hordei coros totidem, et vini vi-
ginti millia metretas, olei quoque sata vi-
ginti millia. 11Dixit autem Hiram rex Tyri per
litteras quas miserat Salomoni: Quia dile-
xit Dominus populum suum, idcirco te re-
gnare fecit super eum. 12Et addidit, dicens:
Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit
caelum et terram: qui dedit David regi filium
sapientem et eruditum et sensatum atque
prudentem, ut aedificaret domum Domino,
et palatium sibi. 13Misi ergo tibi virum pru-
dentem et scientissimum Hiram patrem
meum, 14filium mulieris de filiabus Dan,
cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari
in auro, et argento, aere, et ferro, et marmo-
re, et lignis, in purpura quoque, et hyacin-
tho, et bysso, et coccino: et qui scit caelare
omnem sculpturam, et adinvenire pruden-
ter quodcumque in opere necessarium est
cum artificibus tuis, et cum artificibus do-
mini mei David patris tui. 15Triticum er-
go, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pol-
licitus es, domine mi, mitte servis tuis. 16Nos
autem caedemus ligna de Libano, quot ne-
cessaria habueris, et applicabimus ea rati-
bus per mare in Ioppe: tuum autem erit
transferre ea in Ierusalem. 17Numeravit igi-
tur Salomon omnes viros proselytos, qui
erant in terra Israel, post dinumerationem,
quam dinumeravit David pater eius, et in-
venti sunt centum quinquaginta millia, et
tria millia sexcenti. 18Fecitque ex eis septua-
ginta millia qui humeris onera portarent,
et octoginta millia, qui lapides in monti-
bus caederent: tria autem millia et sexcen-
tos praepositos operum populi.
Cap. III
1Et coepit Salomon aedificare domum
Domini in Ierusalem in monte Moria,
qui demonstratus fuerat David patri eius,
in loco quem paraverat David in area Or-
nan Iebusaei. 2Coepit autem aedificare men-
se secundo, anno quarto regni sui. 3Et haec
sunt fundamenta quae iecit Salomon, ut
aedificaret domum Dei: longitudinis cubi-
tos in mensura prima sexaginta, latitudinis
cubitos viginti. 4Porticum vero ante fron-
tem, quae tendebatur in longum iuxta men-
suram latitudinis domus, cubitorum vigin-
ti: porro altitudo centum viginti cubito-
rum erat: et deauravit eam intrinsecus au-
ro mundissimo. 5Domum quoque maiorem
texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas au-
ri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea
palmas, et quasi catenulas se invicem com-
plectentes. 6Stravit quoque pavimentum
templi pretiosissimo marmore, decore mul-
to. 7Porro aurum erat probatissimum, de
cuius laminis texit domum, et trabes eius,
et postes, et parietes, et ostia: et caelavit che-
rubim in parietibus. 8Fecit quoque domum
Sancti sanctorum: longitudinem iuxta lati-
pagina successiva »