La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Apc » Biblia Vulgata (1592) - p. 354


19Nunc igitur Domine Deus noster, salvos
nos fac de manu eius, ut sciant omnia re-
gna terrae quia tu es Dominus Deus solus.
20Misit autem Isaias filius Amos ad Eze-
chiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus
Israel: Quae deprecatus es me super Senna-
cherib rege Assyriorum, audivi. 21Iste est ser-
mo, quem locutus est Dominus de eo: Spre-
vit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post
tergum tuum caput movit, filia Ierusalem.
22Cui exprobrasti, et quem blasphemasti?
contra quem exaltasti vocem tuam, et ele-
vasti in excelsum oculos tuos? Contra San-
ctum Israel. 23Per manum servorum tuorum
exprobrasti Domino, et dixisti: In multitu-
dine curruum meorum ascendi excelsa mon-
tium in summitate Libani, et succidi subli-
mes cedros eius, et electas abietes illius. Et
ingressus sum usque ad terminos eius, et
saltum Carmeli eius 24 ego succidi. Et bibi
aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meo-
rum omnes aquas clausas. 25Numquid non
audisti quid ab initio fecerim? Ex diebus
antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi:
eruntque in ruinam collium pugnantium ci-
vitates munitae. 26Et qui sedent in eis, hu-
miles manu, contremuerunt et confusi sunt,
facti sunt velut foenum agri, et virens her-
ba tectorum, quae arefacta est antequam ve-
niret ad maturitatem. 27Habitaculum tuum,
et egressum tuum, et introitum tuum, et
viam tuam ego praescivi, et furorem tuum
contra me. 28Insanisti in me, et superbia tua
ascendit in aures meas: ponam itaque cir-
culum in naribus tuis, et camum in labiis
tuis, et reducam te in viam per quam veni-
sti. 29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum:
comede hoc anno quae repereris: in secun-
do autem anno, quae sponte nascuntur:
porro in tertio anno seminate et metite:
plantate vineas, et comedite fructum ea-
rum. 30Et quodcumque reliquum fuerit de
domo Iuda, mittet radicem deorsum, et fa-
ciet fructum sursum. 31De Ierusalem quippe
egredientur reliquiae, et quod salvetur de
monte Sion: zelus Domini exercituum fa-
ciet hoc. 32Quam ob rem haec dicit Domi-
nus de rege Assyriorum: Non ingredietur
urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,
nec occupabit eam clypeus, nec circum-
dabit eam munitio. 33Per viam qua venit, re-
vertetur: et civitatem hanc non ingredie-
tur, dicit Dominus. 34Protegamque urbem
hanc, et salvabo eam propter me, et propter
David servum meum. 35Factum est igitur
in nocte illa, venit angelus Domini, et per-
cussit in castris Assyriorum centum octogin-
ta quinque millia. Cumque diluculo surre-
xisset, vidit omnia corpora mortuorum:
et recedens abiit, 36 et reversus est Senna-
cherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
37Cumque adoraret in templo Nesroch deum
suum, Adramelech et Sarasar filii eius per-
cusserunt eum gladio, fugeruntque in terram
Armeniorum: et regnavit Asarhaddon fi-
lius eius pro eo.

Cap. XX

1In diebus illis aegrotavit Ezechias usque
ad mortem: et venit ad eum Isaias filius
Amos propheta, dixitque ei: Haec dicit Do-
minus Deus: Praecipe domui tuae: morie-
ris enim tu, et non vives. 2Qui convertit
faciem suam ad parietem, et oravit Domi-
num, dicens: 3Obsecro, Domine, memento
quaeso, quomodo ambulaverim coram te
in veritate, et in corde perfecto, et quod
placitum est coram te fecerim. Flevit ita-
que Ezechias fletu magno. 4Et antequam
egrederetur Isaias mediam partem atrii, fa-
ctus est sermo Domini ad eum, dicens: 5Re-
vertere, et dic Ezechiae duci populi mei:
Haec dicit Dominus Deus David patris tui:
Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas
tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes
templum Domini. 6Et addam diebus tuis
quindecim annos: sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc,
et protegam urbem istam propter me, et
propter David servum meum. 7Dixitque
Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum
attulissent, et posuissent super ulcus eius,
curatus est. 8Dixerat autem Ezechias ad
Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus


pagina successiva »