La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 353


Rabsaces, et exclamavit voce magna Iu-
daice, et ait: Audite verba regis magni, re-
gis Assyriorum. 29Haec dicit rex: Non vos
seducat Ezechias: non enim poterit eruere
vos de manu mea. 30Neque fiduciam vobis
tribuat super Dominum, dicens: Eruens li-
berabit nos Dominus, et non tradetur ci-
vitas haec in manu regis Assyriorum. 31No-
lite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex
Assyriorum: Facite mecum quod vobis est
utile, et egredimini ad me: et comedet unus-
quisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibe-
tis aquas de cisternis vestris, 32 donec veniam,
et transferam vos in terram quae similis est
terrae vestrae, in terram fructiferam, et ferti-
lem vini, terram panis et vinearum, terram
olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non
moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui
vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
33Numquid liberaverunt dii gentium ter-
ram suam de manu regis Assyriorum? 34Ubi
est deus Emath, et Arphad? ubi est Deus
Sepharvaim, Ana, et Ava? Numquid libe-
raverunt Samariam de manu mea? 35Qui-
nam illi sunt in universis diis terrarum, qui
eruerunt regionem suam de manu mea ut
possit eruere Dominus Ierusalem de manu
mea? 36Tacuit itaque populus, et non re-
spondit ei quidquam: siquidem praeceptum
regis acceperant ut non responderent ei.
37Venitque Eliacim filius Helciae, praepositus
domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius
Asaph a commentariis ad Ezechiam scis-
sis vestibus, et nunciaverunt ei verba
Rabsacis.

Cap. XIX

1Quae cum audisset Ezechias rex, sci-
dit vestimenta sua, et opertus est sac-
co, ingressusque est domum Domini. 2Et mi-
sit Eliacim praepositum domus, et Sobnam
scribam, et senes de sacerdotibus, opertos
saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
3Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies
tribulationis, et increpationis, et blasphe-
miae dies iste: venerunt filii usque ad partum,
et vires non habet parturiens. 4Si forte audiat
Dominus Deus tuus universa verba Rabsa-
cis, quem misit rex Assyriorum dominus
suus ut exprobraret Deum viventem, et
argueret verbis, quae audivit Dominus Deus
tuus: et fac orationem pro reliquiis, quae re-
pertae sunt. 5Venerunt ergo servi regis Eze-
chiae ad Isaiam. 6Dixitque eis Isaias: Haec di-
cetis domino vestro: Haec dicit Dominus:
Noli timere a facie sermonum, quos audi-
sti, quibus blasphemaverunt pueri regis As-
syriorum me. 7Ecce ego immittam ei spi-
ritum, et audiet nuncium, et revertetur in
terram suam, et deiiciam eum gladio in ter-
ra sua. 8Reversus est ergo Rabsaces, et in-
venit regem Assyriorum expugnantem Lob-
nam: audierat enim quod recessisset de La-
chis. 9Cumque audisset de Tharaca rege Ae-
thiopiae, dicentes: Ecce egressus est ut pu-
gnet adversum te: et iret contra eum, misit
nuncios ad Ezechiam, dicens: 10Haec dicite
Ezechiae regi Iuda: Non te seducat Deus
tuus in quo habes fiduciam, neque dicas:
Non tradetur Ierusalem in manus regis As-
syriorum. 11Tu enim ipse audisti quae fece-
runt reges Assyriorum universis terris, quo-
modo vastaverunt eas: num ergo solus po-
teris liberari? 12Numquid liberaverunt dii
gentium singulos quos vastaverunt patres
mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph,
et filios Eden qui erant in Thelassar? 13Ubi
est rex Emath, et rex Arphad, et rex civi-
tatis Sepharvaim, Ana, et Ava? 14Itaque
cum accepisset Ezechias litteras de manu
nunciorum, et legisset eas, ascendit in do-
mum Domini, et expandit eas coram Do-
mino, 15 et oravit in conspectu eius, dicens:
Domine Deus Israel, qui sedes super che-
rubim, tu es Deus solus regum omnium
terrae: tu fecisti caelum et terram. 16Inclina
aurem tuam, et audi: aperi, Domine oculos
tuos, et vide: audi omnia verba Sennache-
rib, qui misit ut exprobraret nobis Deum
viventem. 17Vere Domine dissipaverunt re-
ges Assyriorum gentes, et terras omnium.
18Et miserunt deos eorum in ignem: non
enim erant dii, sed opera manuum homi-
num, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos.


pagina successiva »