
me sanabit, et quia ascensurus sum die ter-
tia templum Domini? 9Cui ait Isaias: Hoc
erit signum a Domino quod facturus sit
Dominus sermonem quem locutus est: Vis
ut ascendat umbra decem lineis, an ut re-
vertatur totidem gradibus? 10Et ait Ezechias:
Facile est umbram crescere decem lineis:
nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur re-
trorsum decem gradibus. 11Invocavit itaque
Isaias propheta Dominum, et reduxit um-
bram per lineas quibus iam descenderat
in horologio Achaz, retrorsum decem gra-
dibus. 12In tempore illo misit Berodach Ba-
ladan, filius Baladan, rex Babyloniorum
litteras et munera ad Ezechiam: audierat
enim quod aegrotasset Ezechias. 13Laetatus
est autem in adventu eorum Ezechias, et
ostendit eis domum aromatum, et aurum
et argentum, et pigmenta varia, unguenta
quoque, et domum vasorum suorum, et
omnia quae habere poterat in thesauris suis.
Non fuit quod non monstraret eis Ezechias
in domo sua, et in omni potestate sua. 14Ve-
nit autem Isaias propheta ad regem Eze-
chiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti?
Aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias:
De terra longinqua venerunt ad me de Ba-
bylone. 15At ille respondit: Quid viderunt
in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quae-
cumque sunt in domo mea, viderunt: ni-
hil est quod non monstraverim eis in the-
sauris meis. 16Dixit itaque Isaias Ezechiae:
Audi sermonem Domini: 17Ecce dies venient,
et auferentur omnia quae sunt in domo tua,
et quae condiderunt patres tui usque in diem
hanc, in Babylonem: non remanebit quid-
quam, ait Dominus. 18Sed et de filiis tuis
qui egredientur ex te, quos generabis, tol-
lentur, et erunt eunuchi in palatio regis Ba-
bylonis. 19Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus
sermo Domini quem locutus es: sit pax et
veritas in diebus meis. 20Reliqua autem ser-
monum Ezechiae, et omnis fortitudo eius,
et quomodo fecerit piscinam et aquaedu-
ctum, et introduxerit aquas in civitatem,
nonne haec scripta sunt in libro sermo-
num dierum regum Iuda? 21Dormivitque
Ezechias cum patribus suis, et regnavit Ma-
nasses filius eius pro eo.
Cap. XXI
1Duodecim annorum erat Manasses
cum regnare coepisset, et quinquagin-
ta quinque annis regnavit in Ierusalem:
nomen matris eius Haphsiba. 2Fecitque ma-
lum in conspectu Domini, iuxta idola gen-
tium quas delevit Dominus a facie filio-
rum Israel. 3Conversusque est, et aedificavit
excelsa quae dissipaverat Ezechias pater
eius: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut
fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem
militiam caeli, et coluit eam. 4Extruxitque aras
in domo Domini, de qua dixit Dominus:
In Ierusalem ponam nomen meum. 5Et
exstruxit altaria universae militiae caeli in duo-
bus atriis templi Domini. 6Et traduxit fi-
lium suum per ignem: et ariolatus est, et
observavit auguria, et fecit pythones, et
aruspices multiplicavit, ut faceret malum
coram Domino, et irritaret eum. 7Posuit
quoque idolum luci quem fecerat, in tem-
plo Domini, super quod locutus est Do-
minus ad David, et ad Salomonem filium
eius: In templo hoc, et in Ierusalem, quam
elegi de cunctis tribubus Israel, ponam no-
men meum in sempiternum. 8Et ultra non
faciam commoveri pedem Israel de terra,
quam dedi patribus eorum: si tamen cu-
stodierint opere omnia quae praecepi eis, et
universam legem quam mandavit eis ser-
vus meus Moyses. 9Illi vero non audie-
runt: sed seducti sunt a Manasse, ut face-
rent malum super gentes quas contrivit
Dominus a facie filiorum Israel. 10Locu-
tusque est Dominus in manu servorum suo-
rum prophetarum, dicens: 11Quia fecit Ma-
nasses rex Iuda abominationes istas pessi-
mas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei
ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in
immunditiis suis: 12 propterea haec dicit Do-
minus Deus Israel: Ecce ego inducam ma-
la super Ierusalem et Iudam: ut quicum-
que audierit, tinniant ambae aures eius.
13Et extendam super Ierusalem funiculum
pagina successiva »