
regnare coepisset, et vigintinovem annis re-
gnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abi
filia Zachariae. 3Fecitque quod erat bonum
coram Domino, iuxta omnia quae fecerat
David pater eius. 4Ipse dissipavit excelsa, et
contrivit statuas, et succidit lucos, confre-
gitque serpentem aeneum quem fecerat Moy-
ses: siquidem usque ad illud tempus filii Is-
rael adolebant ei incensum: vocavitque no-
men eius Nohestan. 5In Domino Deo Is-
rael speravit: itaque post eum non fuit si-
milis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque
in his qui ante eum fuerunt: 6 et adhaesit
Domino, et non recessit a vestigiis eius, fe-
citque mandata eius, quae praeceperat Domi-
nus Moysi. 7Unde et erat Dominus cum
eo, et in cunctis ad quae procedebat, sapien-
ter se agebat. Rebellavit quoque contra
regem Assyriorum, et non servivit ei. 8Ipse
percussit Philisthaeos usque ad Gazam, et
omnes terminos eorum, a turre custodum
usque ad civitatem munitam. 9Anno quar-
to regis Ezechiae, qui erat annus septimus
Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salma-
nasar rex Assyriorum in Samariam, et op-
pugnavit eam, 10 et cepit. Nam post annos
tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno
Osee regis Israel, capta est Samaria: 11 et tran-
stulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, col-
locavitque eos in Hala et in Habor fluviis
Gozan in civitatibus Medorum: 12 quia non
audierunt vocem Domini Dei sui, sed prae-
tergressi sunt pactum eius: omnia, quae prae-
ceperat Moyses servus Domini, non audie-
runt, neque fecerunt. 13Anno quartodecimo
regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex
Assyriorum ad universas civitates Iuda mu-
nitas, et cepit eas. 14Tunc misit Ezechias
rex Iuda nuncios ad regem Assyriorum in
Lachis, dicens: Peccavi: recede a me: et om-
ne quod imposueris mihi, feram. Indixit
itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae
trecenta talenta argenti, et triginta talenta
auri. 15Deditque Ezechias omne argentum
quod repertum fuerat in domo Domini, et
in thesauris regis. 16In tempore illo con-
fregit Ezechias valvas templi Domini, et
laminas auri, quas ipse affixerat, et dedit
eas regi Assyriorum. 17Misit autem rex As-
syriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsa-
cen de Lachis ad regem Ezechiam cum
manu valida Ierusalem: qui cum ascendis-
sent, venerunt Ierusalem, et steterunt iuxta
aquaeductum piscinae superioris, quae est in
via Agrifullonis. 18Vocaveruntque regem:
egressus est autem ad eos Eliacim filius Hel-
ciae praepositus domus, et Sobna scriba, et
Ioahe filius Asaph a commentariis. 19Di-
xitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae:
Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum:
Quae est ista fiducia, qua niteris? 20Forsitan
inisti consilium, ut praepares te ad proelium.
In quo confidis, ut audeas rebellare? 21An
speras in baculo arundineo atque confra-
cto Aegypto, super quem, si incubuerit ho-
mo, comminutus ingredietur manum eius,
et perforabit eam? sic est Pharao rex Aegy-
pti omnibus qui confidunt in se. 22Quod si
dixeritis mihi: In Domino Deo nostro ha-
bemus fiduciam: nonne iste est, cuius ab-
stulit Ezechias excelsa et altaria, et praece-
pit Iudae et Ierusalem: Ante altare hoc ado-
rabitis in Ierusalem? 23Nunc igitur transite
ad dominum meum regem Assyriorum, et
dabo vobis duo millia equorum, et videte
an habere valeatis ascensores eorum. 24Et
quomodo potestis resistere ante unum sa-
trapam de servis domini mei minimis? An
fiduciam habes in Aegypto propter currus
et equites? 25Numquid sine Domini volun-
tate ascendi ad locum istum, ut demolirer
eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad ter-
ram hanc, et demolire eam. 26Dixerunt au-
tem Eliacim filius Helciae, et Sobna, et
Ioahe Rabsaci: Precamur ut loquaris no-
bis servis tuis syriace: siquidem intelligi-
mus hanc linguam: et non loquaris nobis
iudaice, audiente populo qui est super mu-
rum. 27Responditque eis Rabsaces, dicens:
Numquid ad dominum tuum, et ad te mi-
sit me dominus meus, ut loquerer sermones
hos, et non potius ad viros qui sedent su-
per murum, ut comedant stercora sua, et
bibant urinam suam vobiscum? 28Stetit itaque
pagina successiva »