
et divinationibus inserviebant, et auguriis:
et tradiderunt se ut facerent malum coram
Domino, ut irritarent eum. 18Iratusque est
Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos
a conspectu suo, et non remansit nisi tribus
Iuda tantummodo. 19Sed nec ipse Iuda
custodivit mandata Domini Dei sui: ve-
rum ambulavit in erroribus Israel, quos
operatus fuerat. 20Proiecitque Dominus om-
ne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit
eos in manu diripientium, donec proiice-
ret eos a facie sua: 21 ex eo iam tempore,
quo scissus est Israel a domo David, et con-
stituerunt sibi regem Ieroboam filium Na-
bat: separavit enim Ieroboam Israel a Do-
mino, et peccare eos fecit peccatum ma-
gnum. 22Et ambulaverunt filii Israel in
universis peccatis Ieroboam quae fecerat:
et non recesserunt ab eis, 23 usquequo Do-
minus auferret Israel a facie sua, sicut lo-
cutus fuerat in manu omnium servorum
suorum prophetarum: translatusque est Is-
rael de terra sua in Assyrios, usque in diem
hanc. 24Adduxit autem rex Assyriorum de
Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de
Emath, et de Sepharvaim: et collocavit
eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel:
qui possederunt Samariam, et habitaverunt
in urbibus eius. 25Cumque ibi habitare coepis-
sent, non timebant Dominum: et immisit
in eos Dominus leones, qui interficiebant
eos. 26Nunciatumque est regi Assyriorum, et
dictum: Gentes quas transtulisti, et habi-
tare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant
legitima Dei terrae: et immisit in eos Do-
minus leones, et ecce interficiunt eos, eo
quod ignorent ritum Dei terrae. 27Praece-
pit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite
illuc unum de sacerdotibus quos inde ca-
ptivos adduxistis, et vadat, et habitet cum
eis: et doceat eos legitima Dei terrae.
28Igitur cum venisset unus de sacerdotibus
his qui captivi ducti fuerant de Samaria,
habitavit in Bethel, et docebat eos quomo-
do colerent Dominum. 29Et unaquaeque
gens fabricata est deum suum: posueruntque
eos in fanis excelsis quae fecerant Samari-
tae, gens et gens in urbibus suis, in quibus
habitabat. 30Viri enim Babylonii fecerunt
Sochothbenoth : viri autem Cuthaei fece-
runt Nergel: et viri de Emath fecerunt
Asima. 31Porro Hevaei fecerunt Nebahaz
et Tharthac. Hi autem qui erant de Se-
pharvaim, comburebant filios suos igni,
Adramelech et Anamelech diis Sephar-
vaim, 32 et nihilominus colebant Dominum,
Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdo-
tes excelsorum, et ponebant eos in fanis
sublimibus. 33Et cum Dominum colerent,
diis quoque suis serviebant iuxta consue-
tudinem gentium, de quibus translati fue-
rant Samariam: 34usque in praesentem diem
morem sequuntur antiquum: non timent
Dominum, neque custodiunt ceremonias
eius, iudicia, et legem, et mandatum, quod
praeceperat Dominus filiis Iacob, quem co-
gnominavit Israel: 35 et percusserat cum eis
pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite
timere deos alienos, et non adoretis eos,
neque colatis eos, et non immoletis eis:
36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit
vos de terra Aegypti in fortitudine ma-
gna et in brachio extento, ipsum timete,
et illum adorate, et ipsi immolate. 37Cere-
monias quoque, et iudicia, et legem, et man-
datum, quod scripsit vobis, custodite ut fa-
ciatis cunctis diebus: et non timeatis deos
alienos. 38Et pactum quod percussit vobis-
cum, nolite oblivisci: nec colatis deos a-
lienos, 39 sed Dominum Deum vestrum ti-
mete, et ipse eruet vos de manu omnium
inimicorum vestrorum. 40Illi vero non au-
dierunt, sed iuxta consuetudinem suam
pristinam perpetrabant. 41Fuerunt igitur
gentes istae timentes quidem Dominum,
sed nihilominus et idolis suis servientes:
nam et filii eorum, et nepotes, sicut fece-
runt patres sui, ita faciunt usque in
praesentem diem.
Cap. XVIII
1Anno tertio Osee filii Ela regis Israel,
regnavit Ezechias filius Achaz regis
Iuda. 2Viginti quinque annorum erat, cum
pagina successiva »