La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 350


12Cumque venisset rex de Damasco, vidit al-
tare, et veneratus est illud: ascenditque et im-
molavit holocausta et sacrificium suum, 13 et
libavit libamina, et fudit sanguinem pacifi-
corum quae obtulerat super altare. 14Porro
altare aereum quod erat coram Domino,
transtulit de facie templi, et de loco altaris,
et de loco templi Domini: posuitque illud
ex latere altaris ad aquilonem. 15Praecepit
quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens:
Super altare maius offer holocaustum ma-
tutinum, et sacrificium vespertinum, et ho-
locaustum regis, et sacrificium eius, et ho-
locaustum universi populi terrae, et sacrifi-
cia eorum, et libamina eorum: et omnem
sanguinem holocausti, et universum san-
guinem victimae super illud effundes: alta-
re vero aereum erit paratum ad voluntatem
meam. 16Fecit igitur Urias sacerdos iuxta
omnia quae praeceperat rex Achaz. 17Tulit
autem rex Achaz caelatas bases, et luterem,
qui erat desuper: et mare deposuit de bo-
bus aereis qui sustentabant illud, et posuit
super pavimentum stratum lapide. 18Mu-
sach quoque sabbati quod aedificaverat in
templo: et ingressum regis exterius con-
vertit in templum Domini propter regem
Assyriorum. 19Reliqua autem verborum
Achaz quae fecit, nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Iuda?
20Dormivitque Achaz cum patribus suis, et
sepultus est cum eis in civitate David, et
regnavit Ezechias filius eius pro eo.

Cap. XVII

1Anno duodecimo Achaz regis Iuda,
regnavit Osee filius Ela in Samaria su-
per Israel novem annis. 2Fecitque malum co-
ram Domino, sed non sicut reges Israel, qui
ante eum fuerant. 3Contra hunc ascendit
Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei
Osee servus, reddebatque illi tributa. 4Cumque
deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod
rebellare nitens misisset nuncios ad Sua re-
gem Aegypti ne praestaret tributa regi As-
syriorum sicut singulis annis solitus erat,
obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
5Pervagatusque est omnem terram: et ascen-
dens Samariam, obsedit eam tribus annis.
6Anno autem nono Osee, cepit rex Assy-
riorum Samariam, et transtulit Israel in As-
syrios: posuitque eos in Hala, et in Habor
iuxta fluvium Gozan, in civitatibus Medo-
rum. 7Factum est enim, cum peccassent fi-
lii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat
eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis
regis Aegypti, coluerunt deos alienos. 8Et
ambulaverunt iuxta ritum gentium, quas
consumpserat Dominus in conspectu filio-
rum Israel et regum Israel, quia similiter
fecerant. 9Et offenderunt filii Israel verbis
non rectis Dominum Deum suum: et aedi-
ficaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus
suis, a turre custodum usque ad Civitatem
munitam. 10Feceruntque sibi statuas, et lucos
in omni colle sublimi, et subter omne li-
gnum nemorosum: 11 et adolebant ibi incen-
sum super aras in morem gentium, quas
transtulerat Dominus a facie eorum: fece-
runtque verba pessima irritantes Dominum.
12Et coluerunt immunditias de quibus prae-
cepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
13Et testificatus est Dominus in Israel et in
Iuda per manum omnium prophetarum et
videntium, dicens: Revertimini a viis ve-
stris pessimis, et custodite praecepta mea, et
caeremonias, iuxta omnem legem, quam prae-
cepi patribus vestris, et sicut misi ad vos
in manu servorum meorum prophetarum.
14Qui non audierunt, sed induraverunt cer-
vicem suam iuxta cervicem patrum suorum,
qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
15Et abiecerunt legitima eius, et pactum, quod
pepigit cum patribus eorum, et testifica-
tiones quibus contestatus est eos: secutique
sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti
sunt gentes quae erant per circuitum eo-
rum, super quibus praeceperat Dominus eis
ut non facerent sicut et illae faciebant. 16Et
dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei
sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitu-
los, et lucos, et adoraverunt universam mi-
litiam caeli: servieruntque Baal, 17 et consecra-
verunt filios suos et filias suas per ignem:


pagina successiva »