
ceia filius Manahem super Israel in Sama-
ria biennio. 24Et fecit quod erat malum co-
ram Domino: non recessit a peccatis Iero-
boam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
25Coniuravit autem adversus eum Phacee
filius Romeliae, dux eius, et percussit eum
in Samaria in turre domus regiae, iuxta Ar-
gob et iuxta Arie, et cum eo quinquagin-
ta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit
eum, regnavitque pro eo. 26Reliqua autem ser-
monum Phaceia, et universa quae fecit, non-
ne haec scripta sunt in libro sermonum die-
rum regum Israel? 27Anno quinquagesimo
secundo Azariae regis Iuda, regnavit Pha-
cee filius Romeliae super Israel in Samaria
viginti annis. 28Et fecit quod erat malum
coram Domino: non recessit a peccatis Ie-
roboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
29In diebus Phacee regis Israel, venit The-
glathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et
Abel-Domum, Maacha et Ianoe, et Cedes,
et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et univer-
sam terram Nephthali: et transtulit eos in
Assyrios. 30Coniuravit autem, et tetendit
insidias Osee filius Ela contra Phacee fi-
lium Romeliae, et percussit eum, et interfe-
cit: regnavitque pro eo vigesimo anno Ioa-
tham filii Oziae. 31Reliqua autem sermonum
Phacee, et universa quae fecit, nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum re-
gum Israel? 32Anno secundo Phacee, filii
Romeliae regis Israel, regnavit Ioatham fi-
lius Oziae regis Iuda. 33Viginti quinque an-
norum erat cum regnare coepisset, et sede-
cim annis regnavit in Ierusalem: nomen
matris eius Ierusa filia Sadoc. 34Fecitque
quod erat placitum coram Domino: iuxta
omnia quae fecerat Ozias pater suus, opera-
tus est. 35Verumtamen excelsa non abstu-
lit: adhuc populus immolabat, et adolebat
incensum in excelsis. Ipse aedificavit por-
tam domus Domini sublimissimam. 36Reliqua
autem sermonum Ioatham, et universa quae
fecit, nonne haec scripta sunt in Libro ver-
borum dierum regum Iuda? 37In diebus il-
lis coepit Dominus mittere in Iudam Ra-
sin regem Syriae, et Phacee filium Rome-
liae. 38Et dormivit Ioatham cum patribus
suis, sepultusque est cum eis in Civitate
David patris sui: et regnavit Achaz fi-
lius eius pro eo.
Cap. XVI
1Anno decimoseptimo Phacee filii Ro-
meliae, regnavit Achaz filius Ioatham
regis Iuda. 2Viginti annorum erat Achaz
cum regnare coepisset, et sedecim annis re-
gnavit in Ierusalem. Non fecit quod erat
placitum in conspectu Domini Dei sui, si-
cut David pater eius, 3 sed ambulavit in via
regum Israel: insuper et filium suum con-
secravit, transferens per ignem secundum
idola gentium, quae dissipavit Dominus co-
ram filiis Israel. 4Immolabat quoque victi-
mas, et adolebat incensum in excelsis, et in
collibus, et sub omni ligno frondoso. 5Tunc
ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius
Romeliae rex Israel, in Ierusalem ad proelian-
dum: cumque obsiderent Achaz, non value-
runt superare eum. 6In tempore illo resti-
tuit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et eiecit
Iudaeos de Aila: et Idumaei venerunt in
Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem
hanc. 7Misit autem Achaz nuncios ad The-
glathphalasar regem Assyriorum, dicens:
Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende,
et salvum me fac de manu regis Syriae, et
de manu regis Israel, qui consurrexerunt ad-
versum me. 8Et cum collegisset argentum
et aurum quod inveniri potuit in domo Do-
mini et in thesauris regis, misit regi Assy-
riorum munera. 9Qui et acquievit volun-
tati eius: ascendit enim rex Assyriorum in
Damascum, et vastavit eam, et transtulit
habitatores eius Cyrenen: Rasin autem in-
terfecit. 10Perrexitque rex Achaz in occur-
sum Theglathphalasar regis Assyriorum in
Damascum: cumque vidisset altare Dama-
sci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem
exemplar eius, et similitudinem iuxta om-
ne opus eius. 11Exstruxitque Urias sacerdos
altare: iuxta omnia quae praeceperat rex
Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos U-
rias donec veniret rex Achaz de Damasco.
pagina successiva »